Turci abhinc duas septimanas bellum duarum acierum gerere coeperunt. Aeroplana enim eorum bellica uno eodemque tempore impetus aerios et in Curdos et in milites ordinis Isis dederunt. Quorum hostium alteri ex montibus Iraquiae septentrionalis incursiones in fines Turciae faciunt, alteri in Syria cives innocentes ictibus terroristicis lacessunt.
(Reijo Pitkäranta)
De polo arctico possidendo
Russi ordini Nationum Unitarum argumenta proposuerunt, quibus innisi polum arcticum et regionem ei vicinam sibi vindicare student. Aliae nationes, quae de iisdem orbis arctoi partibus administrandis certant, sunt Norvegia, Canada, Dania, Civitates Americae Unitae. Plaga maxime septentrionalis studia harum civitatum eo magis excitat, quod copia glaciei deminuta ibi expeditius quam ante agere possunt.
(Reijo Pitkäranta)
Nova zona horaria Coreae
Die quinto decimo mensis Augusti (15.8.) Corea septentrionalis propriam zonam horariam usu recipiet. E consilio sequitur, ut indices horologiorum illo die dimidia hora moveantur. Causa renovationis est, quod Coreani septentrionales non iam eadem ratione horarum uti volunt ac Iaponienses, quos homines malevolos et imperii cupidos describunt.
(Reijo Pitkäranta)
Euripus Suesiensis dilatatus
Septimana praeterita in Aegypto caerimonia inaugurationis novi canalis Suesiensis magna pompa celebrata est. Euripus anno millesimo octingentesimo undeseptuagesimo (1869) in usum receptus dilatatus est, ut naves utroque eodem tempore navigare possent. Aedificationem immensam uno anno confecerunt.
(Saara Honkanen)
De felibus Australiae
Regimen Australiae ante annum bis millesimum vicesimum (2020) duas miliones felium silvestrium occisurum est. Decretum ad animalia minora tutanda spectat: magnum est enim periculum, ne amplius centum viginti genera animalium a felibus dilacerata omnino emoriantur. In Australia viginti duae fere miliones felium esse existimantur.
(Reijo Pitkäranta)
Res a Pekka Aalto gesta
In urbe New York certamen cursus paene quinque milium chiliometrorum positum est. Victor evasit Pekka Aalto, cursor Finlandensis spatiorum longissimorum. Is enim illud iter ingens quadraginta diebus totidemque noctibus emensus est. Ante certamen aestimabatur celerrimis cursoribus saltem quinquaginta duobus diebus et noctibus opus esse ad tantum spatium conficiendum.
(Reijo Pitkäranta)
Aestas in Finnia frigidior
Haec aestas agricolis Finlandiae parum favit, quamquam rerum condicio in diversis terrae partibus nonnihil variat. Nam caeli statu frigido et imbribus continuis effectum est, ut segetes multis septimanis serius maturescerent quam fieri solet. Quae cum ita sint, metuendum est, ne messis frumentaria hoc autumno solito minor fiat. Imprimis hordeum tempestate importuna laboravisse videtur.
(Reijo Pitkäranta)