Feriis aestivis ad finem vergentibus Nuntii Latini post intermissionem duorum mensium continuantur. Singulis septimanis nuntii a Radiophonia Finnica die Veneris emittuntur atque in televisione textuali (pagina 365) et in interreti simul divulgantur. Vicesimus septimus annus, ex quo prima emissio facta est, Kalendis Septembribus incipiet.
Numerus fugitivorum in dies crescit
Numerus fugitivorum, qui trans Mare Mediterraneum in Europam veniunt, magnopere crevit. Maxima quidem causa est bellum civile Syriae, sed conversionibus politicis factum est, ut etiam aliae terrae Africae septentrionalis instabiles manerent. Praesertim perturbatio Libyae, unde brevissima in Italiam est traiectio, usui fuit clandestinis hominum vectoribus. Ad profectionem confert etiam, quod homines telephonulis portatilibus et per interrete de vitae condicionibus Europaeis et de aditu viisque certiora cognoverunt. Hoc anno plus mille nongenti homines in Mari Mediterraneo interierunt. In Unionem Europaeam circiter centum quinquaginta milia pervenerunt.
Crisis migrationis Caletensis
Greges migratorum, qui diversis viis ex Africa vel Asia in Europam venerunt, in proximitatem urbis Caleti (Calais) convenerunt, unde brevissima est in Britanniam per cuniculum traiectio. Circiter tria hominum milia apud aditum cuniculi manent, ut autocarris aut traminibus in Britanniam clam transeant. His duobus annis custodes limitis Franciae plus quam undequadraginta milia migratorum illegalium impediverunt, ne Fretum Gallicum transirent. Portus Caletensis saepimento quinque metra alto protegitur et a vigilibus armatis defenditur, sed nihilo minus multis contingit, ut traminibus vel autocarris in Britanniam perveniant.
Pars aeroplani Malaesiani reperta
Ante duodeviginti menses (8.3.2014) aeroplanum Malaesianum (MH370), quod ex Cuala Lumpuriana in Pekinum volabat, in itinere inopinanter disparuit neque omni communicatione interrupta sciri potuit, quid factum esset, neque ullum eius vestigium repertum erat. Causa calamitatis, qua ducenti undequadraginta homines perierunt, incognita mansit. Ex datis satelliticis coniectatum est illud aeroplanum in Oceanum Indicum in partibus ab Australia in occidentem vergentibus praecipitavisse. Nunc pars alae eiusdem generis aeroplani in litore Insulae Reunionis reperta est, quam partem experti ad aeroplanum calamitosum veri similiter pertinere censuerunt.
Ingentes greges locustarum in Russia meridionali
Ingentes greges locustarum regionem Stavropolis in Russia meridionali invaserunt. In illis partibus quotannis apparent sed plerumque temperi delentur. Hoc anno accidit, ut locustae ex regionibus vicinis repente venirent neque a magistratibus retineri potuerunt. Greges instar nubium omnem messem comedere dicuntur. Nunc agris Russiae fertilissimis imminent.
(Tuomo Pekkanen)