Russia in terras Unionis Europaeae indicem misit, in quo undenonaginta politici nominantur, quibus aditus in Russiam negatur. Sunt in indice pristini ministri rerum exterarum, europarlamentarii, magistratus a securitate. Ex terris septentrionalibus insunt tredecim homines, in his Heidi Hautala, delegata europarlamentaria Finnorum. Unio Europaea indicem a Russis compositum reprobavit eumque temerarium et improprium iudicavit. Timo Soini, novus minister a rebus exteris Finniae, censebat nullam causam esse exaggerandi, quia index nihil esset nisi responsum ad interdictiones, quas Unio Europaea propter crisim Ucrainae civibus Russis imposuisset.
Medvedev regimini Finniae gratulatus
Primus minister Russiae Dmitri Medvedev, primo ministro Finniae Juha Sipilä nuntium gratulatorium misit. Laudat relationes, quae inter Russiam et Finniam tradito more sunt amicales. Affirmat se in commercio, oeconomia, investionibus, scientia innnovationibusque ad cooperationem excolendam paratum esse. Nominat etiam res culturales et quaestiones humanitarias.
Conservativi Franciae posthac Republicani
Conservativi Franciae decreverunt, ut nomen mutarent. Factio, quae est Union pour un Mouvement Populaire (Unio Motus Popularis) sive UMP, erit posthac Les Republicains (Republicani). Nicolas Sarkozy, pristinus praesidens, qui huic factioni praeest, sperat fore, ut nomine mutato in comitiis anno bis millesimo septimo decimo (2017) futuris adiuvetur, ut denuo praesidens Francorum creetur.
Solar Impulse 2 terram circumvolat
Aeroplanum Solar Impulse 2 nominatum, quod tantum energia solari utitur, mense Martio ex Abu Dhabi iter suscepit, ut terram circumvolaret. Postquam in Omania, India, Birmania descendit, in Nanjing Sinarum venit, unde die Sabbati (30.5.) ad Insulas Havaianas versus trans Oceanum Pacificum perrexit. Sed iam post volatum triginta sex horarum aeronautae propter malam tempestatem in Nagoyam Iaponiae descenderunt ibique meliores condiciones meteorologicas exspectare constituerunt. Aeroplanum Solar Impulse est inceptum Helveticum, cuius auctores sunt André Borschberg et Bertrand Piccard, qui illud aeroplanum vicissim gubernant.
Contador in Circuitu Italiae victor
Albertus Contador, birotarius Hispanus, in Circuitu Italiae (Giro d’Italia) victor evasit. Secundus fuit Fabius Aruun Italicus. Contador iam anno bis millesimo octavo (2008) in eodem certamine victoriam adeptus est. Optimus erat etiam anno bis millesimo undecimo (2011), sed tum propter usum drogarum praemium amisit.
Annus scholasticus finites
A Kalendis Iuniis feriae aestivae scholarum in Finnia inierunt. Scholam fundamentalem perfecerunt duodesexaginta milia (58000) adulescentium, examine maturitatis approbatorum numerus erat paene viginti septem milium (27000). In scholis professionalibus studia perfecerunt duodeseptuaginta milia (68000). Novus annus scholasticus in Finnia inter dies decimum et tertium decimum mensis Augusti incipiet.
(Tuomo Pekkanen)