Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

In comitiis Finniae parlamentaribus mense Aprili factis victores evaserunt factiones Centralis, Finni fundamentales, Conservativi, quarum factionum praesides Juha Sipilä, Timo Soini, Alexander Stubb de novo regimine constituendo et eius programmate inter se consultaverunt. Denique de novo regimine convenit, quod hodie a praesidente rei publicae nominatum est. Ministri in regimine sunt quattuordecim. Ex factione Centrali sunt sex ministri, ex Finnis fundamentalibus quattuor totidemque ex Conservativis. Primus minister est Juha Sipilä, minister rerum exterarum Timo Soini, minister aerarii publici Alexander Stubb. Principale propositum regiminis est oeconomiam patriae restituere, ne debitum publicum crescat sed paulatim minuatur. Communia et municipia posthac independentius quam ante de suis rebus administrandis constituere poterunt. Ad sumptus eorum deminuendos servitia, quae curare debent, amputantur. Tributa ex salariis solvenda non augentur, sed aequilibrium oeconomicum petitur tam parsimonia et vectigalibus quam incremento laboris.
ISIS Palmyram occupavit
Postquam copiae in praesidentem Bashar al-Assad fideles Palmyram reliquerunt, ordo ISIS urbem occupavit. Ex eo sequitur, ut ISIS aditum ad campos petrolei et gasi regionum Syriae mediarum habeat. Verendum est, ne monumenta antiqua aetatis Romanorum a pugnatoribus illis barbaris deleantur, sicut iam antea in Iraquia et Syria factum est. Palmyra erat olim statio commercialis itineris serici, quod aetate Augusti imperatoris ad imperium Romanorum annexa est. Secundo p.Chr.n. saeculo maxime floruit et anno ducentesimo duodecimo (212) ab imperatore Septimio Severo colonia Romana facta est. Templa et alia aedificia Palmyrae bene conservata inter monumenta archaeologica maximi momenti aestimantur.
Suecia in cantionibus Eurovisionis excellebat
Certamina cantionum Eurovisionis iam sexagies facta sunt. In hornotino certamine Vindobonae facto victoriam reportavit Suecia, secundum locum obtinuit Russia, tertium Italia. In certamen finale admissae erant viginti septem nationes. Cantionem Sueciae, ”Heroes” intitulatam, cecinit Måns Zelmerlöw. Finnia iam in semifinali ex certamine eliminata est.
Mathematicus John Nash mortuus est
Mathematicus John Nash, praemio Nobeliano ornatus, calamitate vehiculari in Nova Caesarea (vulgo New Jersey) interiit. Multos annos schizophrenia affectus erat. Quo modo cum morbo vixerit, describitur in pellicula cinematographica “A beautiful mind” anni bis millesimi primi (2001), quae quattuor praemia Oscar accepit.
Apes in USA gregatim moriuntur
In USA greges apium frequentius quam ante moriuntur. Inter mensem Aprilem huius anni et praeteriti cultores apium plus quam quadraginta centesimas examinum amiserunt. Sollicitudinem affert, quod nunc primum mortes aestivo tempore frequentiores erant quam hieme. Quae causa sit, cur apes ita gregatim moriantur, pro certo non constat.
(Tuomo Pekkanen)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena