8.5.2015
Expositio Universalis, in qua plus centum quadraginta nationes intersunt, Kalendis Maiis Mediolani aperta est. Per sex menses Mediolanum erit velut fenestra mercatoria, in qua nationes ad quaestionem respondent, quo modo cibus saluber omnibus in mundo populis praestetur et aequilibrium planetae conservetur. Inter expositionem in urbe Mediolano et in area expositionis, cuius amplitudo est unius fere milionis metrorum quadratorum, spectacula artistica et musicalia praebentur atque conventus et exhibitiones instituuntur. Primo die visitatores fere ducenta quinquaginta milia numerabantur. Omnino plus viginti miliones hospitum expositionem visitaturos esse aestimatur.
Maxima in Baltia exercitia militaria
Exercitia militaria, quibus maiora in regione Baltica post independentiam restitutam facta non sunt, quarto huius mensis die (4.5.) in Estonia initium habuerunt. Inter decem dies exercitiis intersunt plus tredecim milia militum. Adsunt observatores sedecim terrarum, inter quas Russia et Belorussia.
Bellum in Europa ante LXX annos finitum
Hodie (8.5.) septuaginta anni transacti sunt, ex quo Germania nazistica in deditionem venit et bellum mundanum secundum in Europa finitum est. Copiae exercitus rubri et confoederatorum occidentalium in flumine Albi (Elbe) iam die vicesimo quinto mensis Aprilis (25.4.) convenerant. Hitler, dictator Germanorum, pridie Kalendas Maias Berolini suicidium fecit.
Ducissa Catherine filiolam peperit
William, princeps Britanniae, et Catherine, ducissa Cantabrigensis, postridie Kalendas Maias (2.5.) filiola aucti sunt. Nomen infantis est Charlotte Elisabeth Diana. Post fratrem George, primogenitum anno bis millesimo tertio decimo (2013) natum, patrem William avumque Charles filiola in ordine heredum throni Britanniae quartum locum tenet.
Feriae in oriente viliores
Finito bello mundano secundo aulaeum ferreum, ut dicebatur, Europam in duas partes diu dividebat. Vestigia huius aulaei Europam adhuc ita dividunt, ut pretia in terris orientalibus sint viliora quam in Europa occidentali et septentrionali. Ideo itinera feriantium in Europam orientalem fiunt in annos frequentiora. In Lithuania, Polonia, Slovakia, Hungaria, Bulgaria eadem pecunia bis tot merces vel servitia quot in Finnia emi possunt. Anno proximo (2014) Finni paene octo miliones itinerum peregre fecerunt. Plurima itinera (29%) facta sunt in Estoniam, sed etiam in Poloniam et Hungariam Finni frequenter ad ferias agendas profecti sunt.
Ciconia primum in Finnia nidificat
In Koski, paroecia Finniae occidentalis-meridionalis, ciconia nidificat, quod numquam ante in Finnia evenit. Cum ante duos annos homines ciconiam ibi vidissent, turrim ad nidum faciendum idoneam aedificaverunt ea spe inducti, ut avis reverteretur. Neque spes eos fefellit, nam nuperrime ciconia revenit et cum coniuge ibi nidum facit.
(Tuomo Pekkanen)