Causa calamitatis aeriae in Alpibus factae iam constat. Pro certo enim habetur aeroplanum a gubernatore consulto deletum esse. Ipse pilota e diaeta parumper abisse videtur, quo facto gubernator Andreas Lubitz recusavit, quominus eum rursus intromitteret. Deinde aeroplanum cum omnium interitu in montem direxit.
(Satu Tuominen)
Merkel Helsinkium adiit
Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, die Lunae (30.3.) Helsinkium venit, ubi Alexander Stubb, princeps minister Finlandiae, eam hospitio recepit. Inter visitationem etiam praesidentem Sauli Niinistö convenit et particeps fuit colloquii, in quo de rebus Unionis Europaeae disceptabatur.
(Reijo Pitkäranta)
Dies Dominica palmarum
Hac septimana in ecclesia occidentali hebdomada sancta agitur. Initium cepit a Dominica palmarum (29.3), quae ad memoriam adventus Iesu in urbem Hierosolyma celebratur. Scriptum est turbam hominum eum salutantem ramos palmarum in via stravisse. Quare hoc die apud nos puellis moris est homines adultos virgis leviter caedere et cantilena recitata omnia bona exoptare.
(Reijo Pitkäranta)
Memoria ultimae cenae
Dies Iovis septimanae sanctae Christianos de ultima cena commonuit, quam Iesus cum discipulis sumpsit. Hic dies Latine dies viridium appellatur: tunc enim in ecclesia vetere iis, qui paenitentiam egerant, remissio peccatorum dabatur et hi tamquam rami virides in arborem ecclesiae denuo inserebantur.
(Reijo Pitkäranta)
Dies passionis Christi
Hodie (3.4.) diem passionis Christi habemus. Sunt, qui putent Iesum anno tricesimo tertio (33) in cruce fixum esse: tum enim in regione Hierosolymitana eclipsis solis fuit, cuius mentionem evangelistae inferre videntur. Si traditioni Graecae fidem tribuimus, crucifixio Iesu die vicesimo tertio mensis Martii (23.3.) facta est. Ii autem, qui memoriam Latinam sequuntur, eam biduo post sive die vicesimo quinto eiusdem mensis (25.3.) evenisse credunt.
(Reijo Pitkäranta)
De ignibus diei Saturni
Vulgo creditum est die Saturni sive postridie, quam Christus mortuus et sepultus est, malos spiritus in aere volitare. Ad eos depellendos in Finlandia occidentali eo die vesperi magnae lignorum strues comburuntur, quarum flammae in tenebris longe lateque elucent.
(Reijo Pitkäranta)
Dies resurrectionis Christi
In historia evangelica traditum est Iesum tertio die sive die Dominico mane e mortuis excitatum esse et postea discipulis suis apparuisse. Miraculum resurrectionis tantum est, ut non solum homines magno gaudio afficiat, sed etiam naturae laetitiam parare videatur. Est enim vetus opinio Solem illo mane orientem in caelo cum iubilatione saltare.
(Reijo Pitkäranta)