Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Die Dominico (30.10.) terra in Italia vehementius movebatur quam umquam post annum millesimum nongentesimum octogesimum (1980), quo in Hirpinia circiter tria milia hominum perierunt. Novissimus motus accidit in Media Italia circa urbem Perusiam, sed tremor terrae etiam Romae et prope fines Austriae sentiebatur. Aedificia multis locis corruerunt, sed nemo mortuus est, quia homines prioribus calamitatibus docti praecavere potuerant. Oppidum Nursia (vulgo Norcia), quod proximum epicentro motus iacet, maxima damna accepit. Ex basilica Sancti Benedicti, quarto decimo saeculo constructa, tantum frons suo loco mansit.
Hispania denique regimen habet
Mariano Rajoy, moderator factionis popularis dextrae, denuo creatus est, qui regimini Hispaniae praeesset. Suffragio in camera inferiore parlamenti facto centum septuaginta (170) delegati pro Rajoy, contra eum centum undecim (111) sententiam tulerunt. Cum duodeseptuaginta (68) delegati socialistarum vacuam schedulam dedissent, Rajoy maiorem partem sententiarum habuit. Socialistae divisi sunt, nam septendecim delegati eorum facere non potuerunt, quin contra regimen factionis dextrae suffragarentur. Quia partes politicae inter se consentire non poterant, Hispania a vicesimo die mensis Decembris anni proximi (20.12.2015), id est plus decem menses, sine regimine fuit.
Papa Franciscus Suetiam visit
Papa Franciscus die Lunae (31.10.) in Suetiam venit, ubi anniversarium quingentesimum Reformationis Lutheranae commemoratur. Interfuit caerimoniis oecumenicis in Cathedrali Lundensi celebratis atque urbem Malmö visit. Iubilaeum Reformationis pridie Kalendas Novembres (31.10.2016) iniit, scilicet undequingentis annis post eum diem (31.10.1517), quo Martinus Luther nonaginta theses contra indulgentias pontificias divulgavit. Iter Papae praeparatum erat ab Ecclesia Catholica atque Foederatione Mundi Lutherana (Lutheran World Federation). In Suetia papa moderatores ecclesiae Lutheranae et praesidentem foederationis Munib Younan convenit. Ex Finnia aderat archiepiscopus Kari Mäkinen. Franciscus habetur papa renovator et modestus, qui etiam de minoritatibus sexualibus tractandis sententiam suam palam fecit.
Siccitas Africae meridionalis gravescit
Africa meridionalis siccitate vastissima laborat, cuius causa habetur phaenomenon El Niño appellatum atque mutatio climatis. Calamitas, quae vitam duodeviginti milionum hominum in variis partibus Africae meridionalis viventium afficit, anno proximo ineunte gravissima fiet. In quibusdam partibus Mozambici tribus annis nullae pluviae ceciderunt.
Cur horologia prorsum et retrorsum moventur?
In Unione Europaea nocte Sabbati horologia in horam hiemalem, id est una hora retrorsum mutata sunt. Ultimo autem die Dominico mensis Martii una hora prorsum promovebuntur. In Finnia ita per triginta quinque annos factum est. At nemo pro certo scire videtur, cur hoc fiat. Mutatio horae valetudini est nociva et usus mutationis sunt dubii.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 4.11.2016
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena