Nuntii Latini

Nuntii Latini

02.17.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Pridie Idus Februarias (12.2.) multo mane accidit, ut Corea Septentrionalis experimentum missilium mediocris distantiae faceret. De re narravit Sedes Coreana nuntiis divulgandis, quae illum conatum prospere successisse descripsit. Ipse dux civitatis Kim Jong-un experimentum in mare Iaponicum directum suis oculis secutus esse dicitur.

(Reijo Pitkäranta)

Kim Jong-nam interfectus

Kim Jong-nam, frater dictatoris Coreae Septentrionalis eodem patre natus, in aeriportu Cualae Lumpuriae inter sicarios occisus est. Quomodo vitam amiserit, non ita perspicuum est, sed sunt, qui dicant eum a duabus feminis petitum acubus venenatis aut liquore erodenti interfectum esse. Is, cum tyrannidem fratris Kim Jong-un reprehendisset, vitae suae metuens patria profugerat.

(Reijo Pitkäranta)

Steinmeier novus praesidens

Novus praesidens foederalis Germaniae electus est Frank-Walter Steinmeier, pristinus minister a rebus exteris et fautor factionis democratarum socialium. Ille vir unum et sexaginta annos natus suffragio in conventu foederali facto sibi tres partes sententiarum conciliavit. Joachim Gauck, praesidens hodiernus, propter aetatem provectam recusaverat, quominus munus denuo peteret.

(Reijo Pitkäranta)

Tubus petrolearius Dacotae

In Dacota Septentrionali Civitatum Americae Unitarum discordia de tubo petroleario faciendo orta est. Opera eius intermissa sunt, cum populus indigenarum nomine Standung Rock Sioux diceret tubum perniciosum et suis aquis et locis sacris fore. Iam multi anni sunt, cum aborigines tubo ducendo reclamitant. Constat praesidentem Donals Trump opera aedificandi maturavisse.

(Satu Tuominen)

Malmoea urbs famosa facta

Malmoea, urbs in Suetia meridiana sita, propter numerum homicidiorum valde auctum famosa esse coepit. Anno proximo singulis fere mensibus in viis eius caedes facta est, et hoc anno ineunte ibidem iam tres iuvenes occisi sunt. Dubium non esse videtur, quin illa scelera criminalitati ordinatae tribuenda sint.

(Reijo Pitkäranta)

De diebus festis Venetianis

Sollemnia antequadragesimalia, quae vulgo carnevalia dicuntur, die undecimo mensis Februarii (11.2.) Venetiis initium ceperunt. Primus eventus maioris momenti erat Festum Venetianum sic dictum: tum videres inter alia, ut cymbae variis coloribus ornatae Canalem Magnum pernavigarent. Feriae huius generis Venetiis iam saeculo duodecimo celebrari coeptae sunt.

(Reijo Pitkäranta)

De munere pastoris ovium

Mirum quam multi cives Finlandiae pastores ovium fieri volunt. Nam paene quinque milia hominum, cum audissent talem locum operandi in viridariis nationalibus vacare, se petitioni dederunt. Greges ovium custodire eo spectat, ut haec pecora bene valeant et, dum per herbas pascuntur, naturam puram putam teneant.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 17.2.2017

More episodes from Nuntii Latini