Nuntii Latini

Nuntii Latini

02.24.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Septimana vergente Monaci, in urbe Germaniae, conventus securitatis internationalis institutus est, cui magna multitudo principum civitatum interfuit. Ante omnia responsum ad quaestionem exspectabatur, quid Donald Trump, praesidens Americanorum, de defensione Europae et de rationibus inter nationes praepotentes intercedentibus cogitaret. Interrogabatur enim, possetne fieri, ut Europaei cum Americanis etiam posthac vinculis fidei et societatis coniungantur.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Mike Pence dixerit

Orationem a parte Americanorum in conventu Monacensi habuit Mike Pence, vicepraesidens Civitatum Americae Unitarum. Is nomine praesidentis Trump verba faciens ait dubium non esse, quin Americani cum Confoederatione Atlantica firmiter starent et postero quoque tempore staturi essent. Necesse tamen esse, ut civitates sociae plus pecuniae ad communes sumptus necessarios conferrent.

(Reijo Pitkäranta)

Proelium de Mausilio

Exercitus Iraquiae una cum copiis confoederatorum urbem Mausilium (vulgo Mosul) ex potestate ordinis Isis liberare parat. Hoc proelium longum et crudelissimum fore videtur. Restant enim in urbe adhuc circiter duo milia bellatorum illius ordinis, qui sedes et stationes suas contra vim maiorem tenacissime defensuri esse existimantur.

(Reijo Pitkäranta)

Pacipoli reclamitatur

Pacipoli, in capite Boliviae, cultores fruticis cocae (Erythroxylum coca) cum custodibus publicis violenter conflixerunt. Die Martis centum quinquaginta fere homines administris reclamitantes deprehensi sunt, quippe qui in vigiles dynamiten, materiam pyrotechnicam, lapidesque iactavissent. Ira incensi sunt, quod regimen praesidentis Evo Morales cultum cocae circumscribere vult.

(Reijo Pitkäranta)

Saepes turris Eiffelianae

Turris Eiffeliana Parisiensis inde ab aestate praeterita humili saepimento metallico cingitur. Autumno autem proxime futuro in loco eius saepes vitrea et glandibus impervia aedificabitur. Omnibus, qui illam turrim obituri sunt, inspectio securitatis subeunda est. Quae rationes ad facinora terroristica avertenda spectant.

(Reijo Pitkäranta)

Gemina civitas Finnica

In Finlandia gemina civitas militum et magistratuum, qui munera magna obeunt, multam disceptationem movet. Jarmo Lindberg, imperator exercitus, de hac re interrogatus, aestimare noluit periculum, quod securitati nationali a gemina civitate impenderet. Dixit tamen se timere, ne res publicae alienae opinionibus Finnorum negotia patriae secreta tractantium moderari possent.

(Saara Honkanen)

Ludi scridandi in Lahti

In praesenti in urbe Lahti, quae in Finlandia est, de principatu mundano scridandi certatur. His ludis, qui ex uno et viginti generibus certaminum constant, paene septingenti athletae ex sexaginta fere civitatibus oriundi intersunt. Certamina die quinto mensis Martii (5.3.) finem capient.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 24.2.2017

More episodes from Nuntii Latini