Nuntii Latini

Nuntii Latini

03.03.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, sumptus defensionis nationales amplius quinquaginta miliardis dollariorum aucturus est. Ait id ad securitatem Americanorum praestandam factum iri. Is, dum consilium suum historicum describit, se etiam de variis operibus publicis curaturum esse promisit, cum plus pecuniae vel in viis et pontibus aedificandis consumeretur.

(Reijo Pitkäranta)

Syri non puniuntur

Consilium securitatis Nationum Unitarum de sanctionibus Syriae imponendis suffragatum est. Lex accepta non est, quod duae civitates sociae, scilicet Russia et Sinae, quae ius vetandi habebant, eam repudiaverunt. Rogatio a Britannis et Francogallis facta eo spectabat, ut Syri usus armorum chemicorum poenas darent.

(Reijo Pitkäranta)

Exercitium militare

Die Lunae (27.2.) classis Iraniae in Freto Hormusio, quod Sinum Persicum a Sinu Omaniensi dirimit, exercitium militare biduanum suscepit. Agitur de prima exercitatione post praesidentem Americanorum mutatum. Cohors revolutionaria, quacum Americani conflictus in illa regione habuerunt, illi exercitio non interfuit.

(Reijo Pitkäranta)

De vi superbacterii

Bacterium potentissimum, superbacterium vulgo dictum, quod in pecore et cibo invenitur, valetudinem hominum animaliumque periculo committit. Ex relatione Unionis Europaeae apparet viginti quinque milia hominum in regione Unionis illo quotannis mori. Usus antibioticorum nimius efficit, ut bacteria huius generis cooriantur. Quae cum etiam valentiora fiunt, morbos curare difficilius est.

(Satu Tuominen)

Finni Unionis fautores

Tres partes populi Finlandiae tam Unioni Monetali Europaeae (EMU) quam pecuniae communi, qui euro dicitur, favere videntur. Censent enim Unionem sibi occasionem opportunam praebere, ut in Europa libere peregrinentur ibique studia exerceant et opus faciant. Solliciti tamen sunt de rebus ad immigrationem pertinentibus nec non de condicione oeconomiae publicae.

(Reijo Pitkäranta)

Apri in Finlandia crebri

Numerus aprorum annis proxime praeteritis in Finlandia multiplex factus est. In praesenti in silvis nostris eorum duo aut etiam tria milia habitant, ut magistratus feris bestiis curandis arbitrantur. Neque incrementum horum animalium prohiberi potuit, quamquam venatio eorum facilior reddita est et etiam alia consilia ad multitudinem eorum deminuendam inita sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Iivo Niskanen victor

In urbe Lahti ludi mundani scridationis ad finem vergunt. Die Mercurii (1.3.) de principatu cursus quindecim chiliometrorum certatum est. Victoriam cum magno suo et suorum gaudio reportavit Iivo Niskanen, scridator Finlandensis viginti quinque annos natus, cum adversarios Norvegos Martin Sundby et Niklas Dyrhaug manifeste superavit.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 3.3.2017

More episodes from Nuntii Latini