Nuntii Latini

Nuntii Latini

03.17.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Idibus Martiis (15.3.) in Hollandia comitia parlamentaria habita sunt. Et domi et foris multi intenti exspectabant, qualem successum factio populistica ’Libertas’ et eius praeses Geert Wilders habituri essent. Suffragiis numeratis apparuit partes ministri principis Mark Rutte victoriam reportavisse, cum e sedibus amplius triginta sibi conciliavissent. Wildersiani autem nonnisi undeviginti locis parlamentaribus potiti cladem acceperunt.

(Reijo Pitkäranta)

Park munus deposuit

Iudicium constitutionale Coreae Meridianae de praesidente civitatis amovenda sententiam dedit. Confirmavit crimen delicti in munere commissi, quod parlamentum ei antea intulerat. Praesidens Park Geun-hye, cum amplae corruptioni interfuisse convicta esset, munus deponere coacta est.

(Reijo Pitkäranta)

Rixa Turco-Hollandica

Inter Hollandiam et Turciam rixa vehementissima orta est. Accidit enim, ut Mevlet Cavusoglu, minister Turciae a rebus exteris, intra fines Hollandiae ingredi vetaretur. Is enim in animo habebat Roterodami orationem habere, qua Turcis in Hollandia habitantibus novam legem fundamentalem defenderet. Aditu prohibitus tanta ira incensus est, ut Hollandiam domicilium fascistarum appellaret.

(Reijo Pitkäranta)

Nova arma Russiae

Ex praetorio exercitus Civitatum Americae Unitarum nuntiatum est Russiam nova missilia circumvagantia mediae distantiae usu recepisse. Americani dicunt regimen Russiae talibus armis, ut quae membris Confoederationis Atlanticae immineant, pacta internationalia de armis imminuendis violare. Quales actiones contrarias praesidens Donald Trump praeparet, nondum pro certo constat.

(Saara Honkanen)

Lutetia purior fiet

Anne Hidalgo, praefecta Lutetiae Parisiorum, consilium decies partitum proposuit, quo urbs mundior et purior redderetur. Sesquialtera milio euronum in novis muscipulis comparandis collocabitur, ut ratti deleantur. Huc accedit, quod ad eiectamenta colligenda in viis et plateis plura excipula purgatoria ponentur et ad usum fumatorum in locis publicis maior cinerariorum copia suppeditetur.

(Reijo Pitkäranta)

De historia Finlandiae

Fides Christiana in Finlandiam iam saeculo nono advenisse videtur sive ducentis fere annis prius quam antea aestimatum est. Id inde conici potest, quod mortui iam tunc ad orientem versus fere sepeliebantur, cum pagani in sepulturis signa Solis et Lunae observarent. Novus ritus ex investigatione aero-archaeologica apparet, quam Marianna Ridderstad ex Universitate Helsinkiensi nuper divulgavit.

(Reijo Pitkäranta)

Merkel doctrix h.c.

Ordo philosophorum Universitatis Helsinkiensis mense Maio promotionem sollemnem celebrabit. Inter doctores philosophiae honoris causa erit Angela Merkel, cancellaria confoederalis Germaniae. Neque tamen ad caerimoniam venire poterit, sed dignitatem cum diplomate et aliis insignibus absens recipiet.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 17.3.2017

More episodes from Nuntii Latini