Nuntii Latini

Nuntii Latini

03.24.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Vigiles Brasiliani patefecerunt productores carnis per multos annos largitione magistratus et politicos corrupisse, ne exportatio carnis inquinatae ab illis impediretur. Brasilia bubulam et pecus volatile in plus centum quinquaginta terras exportat, etiam in Unionem Europaeam.

Praesidens Brasiliae Michel Temer affirmavit scandalum tantum ad minimam partem exportationis carnium pertinere. De abusu quidem unum et viginti instituta suspici, sed ex his tantum sex carnes his sexaginta diebus exportavisse. Praeterea ex undecim milibus inspectorum non plures quam triginta tres esse, qui de crimine inquirerentur. Praesidens Temer affirmavit se qualitati carnis Brasilianae confidere.

Inundationes in Peruvia continuantur

Inundationes perniciosae, quibus dimidia pars Peruviae laborat, adhuc duas per septimanas duraturae esse existimantur. Causa calamitatis est insolita temperatura superficiei Oceani Pacifici, quae partim sex gradus ascendit. Simile phaenomenon centum fere annis ante visum est. Temperatura aucta largos imbres effecit, quibus multa milia domorum deleta sunt.

Papa de maritis ad sacerdotium probandis deliberat

Papa Franciscus dixit se paratum esse de maritis ad sacerdotium probandis deliberare. Una ex causis est, quod in ecclesia catholica sacerdotes deficiunt. Mutationi, de qua summus pontifex deliberat, multi ecclesiastici veri similiter obsistent. Neque tamen illa mutatio, si facta erit, sacerdotibus iam consecratis licentiam uxorem ducendi conferet.

Erdogan poenam capitis restituturus

Recep Tayyip Erdogan, praesidens Turciae, poenam capitis restituere vult. Die Sabbati (18.3.) dixit se exspectaturum esse, ut post plebis scitum, die sexto decimo mensis Aprilis (16.4.) futurum, parlamento Turcorum restitutio capitis poenae placeret. Turci enim proximo mense de nova lege fundamentali suffragabuntur, qua potestas praesidentis augetur.

Erdogan addidit se illi legi sine ulla dubitatione subscripturum esse. Anno bis millesimo quarto (2004) Turcia poena capitis abstitit. Commissio Europaea iterum iterumque Turciam hortata est, ne poenam capitis restitueret. Si id factum esset, consultationes de Turcia in Unionem Europaeam asciscenda finitum iri.

Dies natalis Minnae Canth, dies aequalitatis

Minna Canth (1844-1897) fuit scriptrix Finlandensis, quae operibus suis condicionem feminarum et educationem magnopere promovit. Dies eius natalis, undevicesimus mensis Martii (19.3.), dies aequalitatis nominatur et vexillis expositis commemoratur, quem honorem adhuc illa sola ex feminis Finlandensibus accepit.

In operibus eius excellunt decem fabulae scaenicae. In illis vitam pauperum et praecipue feminarum describere voluit. Stilus eius realisticus omnibus non placuit, sed homines, de quibus narravit, et condiciones, in quibus vivebant, penitus cognoverat. Die scriptricis natali praesidens Sauli Niinistö cum coniuge urbem Kuopio, ubi Minna Canth scholam frequentavit, visitavit et concentui memoriali adfuit.

Tuomo Pekkanen.

Nuntii Latini 24.3.2017

More episodes from Nuntii Latini