Nuntii Latini

Nuntii Latini

03.31.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Saturni sive die vicesimo quinto mensis Martii (25.3.) sexaginta anni a Pacto Romano divulgato elapsi erant. Illa conventione factum est, ut Communitas oeconomica Europaea oreretur et aetas mercatus communis initium caperet. Unio Europaea, qualis hodie est, anno millesimo nongentesimo nonagesimo secundo (1992) nata esse existimatur: tum enim tractatus Maastrichtensis approbatus est.

(Reijo Pitkäranta)

Novum Edictum Romanum

Septimana vergente principes viginti septem civitatum Unionis Europaeae Romam convenerunt, ut memoriam Pacti Romani recolerent. Eodem tempore edicto subscripserunt, quo se obligaverunt, ut iter Europaeum una continuarent eundem cursum tenentes. Caerimonia in Capitolio acta est eaque in iisdem aedibus, ubi Pactum Romanum sexaginta annis ante editum erat.

(Reijo Pitkäranta)

Discessus Britanniae

Theresa May, princeps ministra Britanniae, Londinii litteris subscripsit, quibus Britanniam a societate Unionis Europaeae discessuram esse nuntiatur. Quod documentum Bruxellas delatum est, ubi Donald Tusk, praeses Consilii Europaei id officialiter recepit. Saltem biennii tempore opus esse aestimatur, antequam omnes res ad discedendum pertinentes expeditae erunt.

(Reijo Pitkäranta)

Trump cladem accepit

Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, moderatores factionis republicanorum hortatus est, ne rogatio sua de cura sanitaria renovanda in congressu tractaretur. Id ideo fecit, quod verisimile erat novam legem suffragio repudiatum iri. Quae cum ita sint, pristina lex sanitaria, Obamacare vulgo dicta, etiam posthac valebit.

(Reijo Pitkäranta)

Navalnyi deprehensus

In diversis partibus Russiae cives magna multitudine in vias et plateas congregati sunt corruptioni publicae reclamitantes. Cum talis conventus popularis Moscuae fieret, Alexei Navalnyi, dux partium regimini oppositarum inter multos alios a custodibus publicis deprehensus est. Constat eum eo tendere, ut comitiis proximo anno futuris praesidens Russiae eligatur.

(Reijo Pitkäranta)

Norvegia asylum dedit

Norvegia multis praefectis militum Turciae asylum dedit. Qui enim, postquam seditio mense Iulio in Turcia facta male successit, in exsilium ierunt. In patriam redire recusant, cum Turcae a Norvegis petiverint, ut illos remitterent. Ministerium Turcicum a rebus exteris decretum asyli graviter ferens legatum Norvegiae ad se vocavit, ut eum alloqueretur.

(Satu Tuominen)

Novum nomen aeriportus

Aeriportus internationalis Materiae, quae vulgo Madeira dicitur, nomen novum accepit. Inde a die Mercurii proxime praeterito Christiano Ronaldo appellatur ex lusore pedifollico celeberrimo in illa insula nato. Iam antea in honorem eius ibidem statua posita, museum institutum, deversorium erectum est.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 31.3.2017

More episodes from Nuntii Latini