Nuntii Latini

Nuntii Latini

04.21.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Saturni (15.4.) Pyongyang, urbs princeps Coreae Septentrionalis, supellectili militari et magna multitudine hominum laetitia exsultantium abundabat. Tum enim centum quinque anni elapsi erant, cum Kim Il-sung, conditor civitatis, natus est. Caerimonia appropinquante multi peregrini metuebant, ne illi ad iubilaeum augendum experimentum nucleare facerent, sed id non accidit.

(Reijo Pitkäranta)

Populi scitum Turciae

Die Dominico (16.4.) in Turcia suffragium populi institutum est, quo cives legem de potestate praesidentis valde amplificanda approbaverunt. Clades tamen adversariorum tam exigua erat, ut dici posset populum Turciae in duas partes divisum esse. Post populi scitum praesidens Recep Tayyip Erdogan nuntiavit legem fundamentalem Turciae mutatum iri. Sunt, qui censeant illum mox rerum potiturum esse.

(Reijo Pitkäranta)

De comitiis Britanniae

Die Martis (18.4.) Theresa May, princeps ministra Britanniae, praeter exspectationem civitati comitia parlamentaria praematura in diem octavum mensis Iunii (8.6.) indixit. Ait ita fieri posse, ut consultationes de discessu Britanniae ab Unione Europaea pacate agerentur neque instabilitate rerum politicarum perturbarentur.

(Reijo Pitkäranta)

California non iam sicca

Jerry Brown, gubernator Californiae, nuntiavit siccitatem longissimam exisse. Nam hoc anno imbres hiemales maximi ceciderunt. Status necessitatis propter siccitatem anno bis millesimo quarto decimo (2014) edictus est. Temporibus aridissimis Californiani monebantur, ut usum aquae deminuerent, cum lavarentur et pratum domesticum irrigarent. Multis locis etiam putei exhausti sunt.

(Satu Tuominen)

Alphabetum Latinum

Constat Cazastaniam esse terram, ubi alphabetum Cyrillicum adhibetur, ut Russis quoque moris est. Nunc autem Nursultan Nazarbajev, praesidens Cazastaniae, decrevit, ut in lingua huius civitatis litterae Latinae usu reciperentur. Illam renovationem gradatim ante annum bis millesimum vicesimum quintum (2025) absolutum iri.

(Reijo Pitkäranta)

Apri Romae cursitant

Apri in viis Romae valde increbruerunt, quod vix verum esse credideris. Attamen commeatui publico iam periculo esse coeperunt. Quam ob rem moderatores urbis moniti sunt, ut huic malo mederentur: una cum administris regionalibus et aliis magistratibus rationes invenirent, quibus numerus aprorum media urbe cursitantium coerceretur.

(Reijo Pitkäranta)

Avena agricolis accepta

Avena sativa apud agricolas Finlandiae magna gratia esse coepit. Copia enim eius ex agris exarata iam vim secalis fere aequiperat. Neque tamen eundem favorem nondum assecuta est ac triticum, quod e generibus frumenti apud nos plurimum valet. Una e causis, cur avena tantopere percrebruerit, videtur esse, quod facilis ad colendum est.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 21.4.2017

More episodes from Nuntii Latini