Nuntii Latini

Nuntii Latini

04.28.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In comitiis Francorum praesidentialibus, die Dominico (23.4.) factis, ex undecim candidatis superiores discesserunt Emmanuel Macron et Marine Le Pen Frontis Popularis. Macron, relicto regimine socialistarum mense Augusto anni proximi, suum motum politicum condidit, quem nec dextra nec sinistra esse dicit. Altera suffragia, quibus alteruter ex his praesidens eligetur, fient Nonis Maiis (7.5.). Ex demoscopiis Macron tum fautores aliarum partium sibi conciliaturus et viginti fere centesimis (20%) aemulam Le Pen superaturus esse aestimatur. Praesidentatus apud Francos est quinquennis et quinquennio finito praesidens semel tantum recreari potest.

Moderatores Europae eventu comitiorum gaudent

Moderatores Europaei eventu comitiorum gaudebant, quia Emmanuelem Macron, Unioni Europaeae faventem, iam praesidentem futurum habent. Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, Federica Mogherini, delegata a rebus exteris Unionis, aliique illi gratulabantur. Martin Schulz, aemulus cancellariae Angelae Merkel, omnes democratas Franciae hortatus est, ut vires coniungerent.

Bursae argentariae crescere coeperunt

Mercatus monetarius ante comitia Francorum vacillabat, quia timebatur, ne Jean-Luc Mélenchon, candidatus Factionis sinistrae, in altera suffragia evaderet et praesidens fieret. Quo timore sublato bursae argentariae in plerisque terris Europaeis magis crescebant quam umquam hoc anno et in mercatu Asiatico valor euronis auctus est.

Difficultates, quibus novus praesidens occurret

Praesidens Francois Hollande apud cives minore gratia valet quam ullus ante eum praesidens Franciae. Causa est, quod quae inter ambitionem promiserat, efficere non potuit. Oeconomiam non recreavit, numerum opere carentium non minuit, sumptus publicos non coercuit. Successor eius eisdem difficultatibus occurret. Maximum problema est, quod incrementum oeconomicum est minus quam in aliis terris maioribus, sicut in Germania, Britannia, USA. Opere destituti sunt plus decem centesimae totius populi et viginti quattuor centesimae iuventutis. Suburbia paupertate, tumultibus, criminalitate laborant, terrorismus cives sollicitat et populus in ditiores et pauperes divisus est.

Corea Septentrionalis minitabunda

Experimenta nuclearia et missilia ballistica Coreae Septentrionalis in Extremo oriente sollicitudinem auxerunt. Minister a rebus exteris Australiae monuit programma nucleare Coreae Septentrionalis esse securitati magnum periculum, cui societas internationalis intervenire deberet. Corea Septentrionalis tum minitabatur se Australiam armis nuclearibus aggressuram esse, nisi illa Americanis adulari desisset. Praesidens Sinarum Xi Jinping cum praesidente Donaldo Trump telephonice collocutus dixit Sinenses velle, ut omnes terrae tales res evitarent, quibus excitatio in paeninsula Corea cresceret. Wang Yi, minister a rebus exteris Sinarum, affirmavit Sinenses proposita sustinere, quibus id ageretur, ut armis nuclearibus in Corea Septentrionali expediendis finis imponeretur.

Tuomo Pekkanen

Nuntii Latini 28.4.2017

More episodes from Nuntii Latini