Nuntii Latini

Nuntii Latini

05.12.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In altero suffragio comitiorum praesidentialium Emmanuel Macron sexaginta sex centesimis votorum acceptis praesidens Francorum in proximum quinquennium creatus est. Competitrix Marine Le Pen, cui triginta quattuor centesimae suffragantium favebant, de victoria illi gratulata est sed affirmabat se certamen continuaturam esse. Complura dena milia hominum Parisiis apud musaeum Louvre eventum comitiorum celebrabant. Macron turbam his fere verbis allocutus est: “Quod fecimus, numquam ante factum est neque par illi exstat. Non cedimus lineis divisionis nec timoribus. Inter quinquennium meum omnia faciam, ne quis causam partibus extremis suffragandi habeat.” Dixit se non solum suis fautoribus et illis verba facere, quorum suffragia ideo accepisset, quod competitrici Le Pen adversarentur, sed etiam civibus, qui illam votis sustinuissent. Turba sponte plaudebat, cum mentionem coniugis Birgittae (Brigitte) et familiae suae fecisset, iterumque cum libertatem, fraternitatem, aequitatem defendere promisisset. Macron, undequadraginta annos natus, est iunior quam quisquam ante eum praesidens Franciae. Studiis in Schola nationali administrationis (ENA) perfectis argentarius investionum factus est, dein (2014) minister a rebus oeconomicis in regimine praesidentis Hollande. Quo munere relicto (2016) motum politicum nomine “En marche” condidit.

Praesidens Niinistö: Bonus nuntius Europaeis

Praesidens Finniae Sauli Niinistö censebat victoriam Macronis esse bonum nuntium Europaeis. Illum aliquid novi in Europam allaturum esse, cum quaestiones oeconomiae et securitatis magni haberet. Integrationem Europae fieri posse solidiorem, quod etiam Finnis prodesset. Itemque Juha Sipilä, primus minister Finniae, eventum gratum habebat.

Juncker: Lingua Anglica in Europa minus valebit

Jean-Claude Juncker, praeses Commissionis Europaeae, in conventu nuper (5.5.) Florentiae facto orationem inauguralem Francogallice habuit, etsi in coetibus internationalibus sermones Anglice facere solet. Nuntiavit causam esse, quod, postquam Britannia ab Unione Europaea exire constituisset, Anglica lingua minorem in Europa quam antea vim haberet.

Princeps Philippus ex officiis publicis se recipiet

Princeps Philippus, maritus reginae Britanniae, autumno proximo ex officiis publicis se recipiet. Philippus, dux Edimburgi nonaginta quinque annorum, septuaginta fere annos iuxta Reginam Elisabeth officia repraesentationis curavit. Fuit origine princeps Graeciae et Daniae. Familia eius ex Graecia expulsa in Francia et postea in Britannia vixit.

Russi periegetae in Finniam fluunt

Dies victoriae, qui nono die mensis Maii (9.5.) celebratur, dies festus maximi momenti in Russia est. Tum plurimi periegetae Russi in Finniam ad merces emendas aut ferias agendas veniunt. Hoc anno iam circa Kalendas Maias plus centum milia Russorum Finniam frequentabant et hac septimana totidem venire aestimantur.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 12.5.2017

More episodes from Nuntii Latini