Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Mauno Koivisto, pristinus praesidens rei publicae Finlandiae, die duodecimo huius mensis (12.5.) de vita decessit nonaginta tres annos natus. Munere praesidentis per duodecim annos functus est, scilicet ab anno millesimo nongentesimo octogesimo secundo usque ad annum millesimum nongentesimum nonagesimum quartum (1982-1994). Antequam praesidens electus est, princeps minister erat et Argentariae Finnicae praefuit.
(Reijo Pitkäranta)
Quid Sauli Niinistö dixerit
Die Saturni (13.5.) praesidens Sauli Niinistö oratione habita res gestas praesidentis Mauno Koivisto recordatus est. Ait eum ultimum virum politicum eius generationis fuisse, quae bellis interfuisset et post pacem restitutam ad patriam reaedificandam contulisset. ”Gratiam”, inquit, ”ei habemus pro labore, quo pro sua parte effecit, ut Finlandia hodie terra maxime stabilis esset.”
(Reijo Pitkäranta)
Koivisto magni aestimatur
Complures cives interrogati, quid de praesidente defuncto Mauno Koivisto sentirent, eum virum popularem fuisse descripserunt: eo duce Finlandiam ad novam aetatem transisse, qua auctoritas parlamenti in re publica plus valeret quam ante. Vitam eius documento esse etiam hominem de plebe in fastigium cursus honorum pervenire posse.
(Reijo Pitkäranta)
Trump Russis secreta aperuit
Donald Trump, praesidens Americanorum, notitias maxime clandestinas legato et ministro rerum exterarum Russiae prodidisse dicitur. Hoc eo tempore factum esse, cum illi praesidentem in Aedibus Albis convenirent. Illas res tam secretas esse, ut Americani eas etiam socios sibi proximos celavisse videantur.
(Reijo Pitkäranta)
De conventu Berolinensi
Emmanuel Macron, novus praesidens Francogalliae, et Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, Idibus Maiis (15.5.) Berolini convenerunt. Inter eos consensum est, ut consilium commune de Unione Europaea promovenda caperetur. Censuerunt nihil impedire, quin, si res posceret, pacta Europaea mutarentur.
(Reijo Pitkäranta)
Praesidatus Consilii arctici
Finlandia praesidatum Consilii arctici die undecimo mensis Maii (11.5.) accepit. Rex Tillerson, minister Americanus, munus illud collegae Timo Soini in Fairbanks Alascae tradidit, ubi octo ministri territorii Maris Glacialis convenerant. Dicuntur Finlandenses operam daturi esse, ut in regione arctica mutatio climatica prohibeatur et opes eruditioni tribuantur.
(Satu Tuominen)
Animalia Novae Zelandiae
Moderatores Novae Zelandiae omnes rattos, mustelas, animalia marsupialia insulae suae deleturi sunt. Ministra Maggie Barry: ”Vicatim”, inquit, ”et oppidatim vires nostras ad hoc consilium persequendum coniungemus”. Venatio illa eo spectat, ut aves huius regionis peculiares, quarum iam amplius quadraginta genera emortua sunt, ex bestiis nocivis serventur.
(Reijo Pitkäranta)
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena