Nuntii Latini

Nuntii Latini

06.02.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Iovis (1.6.) summi principes terrarum septentrionalium Helsinkium venerunt, ut Finlandiae ante centum annos sui iuris factae congratularentur. Ex Dania venit regina Margareta II, e Suetia rex Carolus XVI Gustavus et regina Silvia, e Norvegia rex Haraldus V cum regina Sonia. Praeter hospites regios in comitatu erant praesidens Islandiae et coniux eius.

(Reijo Pitkäranta)

Niinistö nomen dedit

Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, iterum in munus creari vult. Hoc decretum die Lunae (29.5.) in habitatione officiali Mäntyniemi palam fecit. Recusavit tamen, quominus candidatus ullius factionis esset, sed speravit fore, ut petitioni suae a consociatione electorum faveretur. Ita conspici posse, quantum apud populum gratia valeret.

(Reijo Pitkäranta)

Iter praesidentis Trump

Mense Maio exeunte praesidens Donald Trump peregrinationem novem dierum in Medium Orientem et in Europam fecit. Illud iter in Arabia Saudiana et in Israele initium cepit et inde Romam et in Civitatem Vaticanam continuatum est. Bruxellis regem Belgii et moderatores Unionis Europaeae convenit. Ad extremum in Siciliam volavit, ut conventui principum septem nationum industrialium interesset.

(Reijo Pitkäranta)

Oratio Angelae Merkel

Angela Merkel, cancellaria foederalis Germaniae, fortissime pro integritate Unionis Europaeae locuta est. Vix praesidens Trump e circuitu orbis terrarum domum reverterat, cum Merkel oratione Monoeci habita negavit iam fieri posse, ut civitates Europaeae auxilio alieno confiderent. Paulo ante Trump Confoederationem Atlanticam reprehenderat, quod parum pecuniae in defensionem impenderet.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Stoltenberg dixerit

Nato sive Confoederatio Atlantica societatem cum nationibus contra ordinem Isis in Syria et Iraquia pugnantibus factura est, ut Jens Stoltenberg, secretarius generalis, nuntiavit. Negavit tamen foedus significare, ut Nato copias suas ad hostem mitteret. Praecipue Donald Trump, praesidens Americanorum, flagitavit, ut Nato terrorismum vehementius oppugnaret.

(Saara Honkanen)

Explosio Caburensis

Die Mercurii (31.5.) mane Caburae, in urbe principe Afganistaniae, bomba autocineto imposita explosa est stragem octoginta hominum efficiens. Displosio tanta erat, ut vis eius etiam in aedificiis procul stantibus manifeste sentiretur: fenestrae enim eorum diruptae et cardines ianuarum funditus evulsi sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Novae herbae inventae

Regius hortus botanicus Britanniae relationem de statu plantarum orbis terrae divulgavit. E documento apparet anno proximo mille septingenta triginta nova genera herbarum inventa esse. Tanta copia extraordinaria non habetur, nam in globo terrestri adhuc amplissimae regiones inveniuntur, quarum herbae rerum peritis incognitae sunt.

(Reijo Pitkäranta)

(Nuntii Latini 2.6.2017)

More episodes from Nuntii Latini