Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Praesidens Donald Trump decrevit, ut USA a tractatu de climate Parisiensi discederet. Paene ducentae terrae se ad hunc tractatum obligaverunt, ut calefactio climatis coerceretur. Ex demoscopia recens facta septuaginta centesimae Americanorum tractatum probant et maior pars eorum non infitiatur climatis calefactionem actis hominum accelerari. Trump autem curare non videtur, quid plerique Americani, quidve ceteri homines cogitent. Dixit se patriam suam suosque cives defendere, quia tractatus Parisiensis iniquus et durissimus contra USA esset et ceteris nationibus plus quam Americanis prodesset. Praeter USA tantum Syria et Nicaragua tractatum reiecerunt.
Theresa May: "Iam sufficit"
Post ictum terroristicum Londinii recens (4.6.) factum Theresa May, prima ministra Britanniae, orationem his fere verbis habuit: "Iam sufficit", inquit. "Denuo ferox in nos impetus factus est. Hic iam tertius intra tres menses ictus fuit. Varii motus extremistarum apud Britannos nimis tolerantur." Monuit necesse esse, ut crimina terroristica durioribus poenis castigarentur. Post mensem Martium vigiles Britanniae quinque ictus terroristarum impedivisse, qui quidem nullo modo inter se cohaererent, nisi quod eadem mala ideologia, versio depravata islamismi, eis esset communis. Motibus extremistarum omnibus modis resistendum esse.
Dies festus exercitus
Dies festus exercitus Finnici quarto die mensis Iunii (4.6.) celebratur. Ille dies natalis est Marescalci Finniae Mannerheim (1867-1951), qui imperator exercitus et sextus praesidens Finniae fuit. Hoc anno dies festus solito maiore pompa celebrabatur, quia agitur annus post Mannerheim natum centesimus quinquagesimus itemque anniversarium centesimum rei publicae Finniae. Praesidens Sauli Niinistö copiis in media urbe Helsinki congregatis orationem festivam habuit, qua monuit permagni referre, ut exercitus a toto populo sustineretur. Inde pompa militaris per vias urbis principales denis civium milibus acclamantibus turmatim processit. Thema pompae fuit: “Omnium est patriam defendere”.
Real Madrid – Iuventus 4-1
Certamen finale Confoederationis campionum Cardiffae, in urbe Britanniae, vespere Sabbati (3.6.) factum est. Conflixerunt greges Iuventus Taurinorum et Real Madrid Hispaniae. Iuventus initio fortiter rem gessit sed ludo procedente Matritenses superiores esse coeperunt et retibus quattuor ad unum (4-1) trophaeum reportaverunt. In media platea Augustae Taurinorum (vulgo Torino) multa milia hominum congregata erant, ut certamen per televisionem spectarent, cum omnes repente timore panico capti tam temere fugere coeperunt, ut circiter mille quingenti homines in turba laederentur. Adhuc nescitur, quae prima causa repentini timoris fuerit.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 9.6.2017
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena