Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Die Lunae (12.6.) in eo erat, ut regimen Finlandiae caderet. Causa et origo huius rei erat conventus factionis Finnorum fundamentalium in urbe Jyväskylä habitus. Ibi enim duces partium omnino permutati sunt, cum praeses electus est Jussi Halla-aho et vicepraesides tres fautores eius creati sunt. Constabat victores suffragii de multis rebus aliter sentire ac eiusdem factionis ministros regiminis civitatis participes.
(Reijo Pitkäranta)
Regimen iam casurum erat
Post conventum Jyväskyläensem princeps minister Juha Sipilä nuntiavit fieri non posse, ut Jussi Halla-aho cum suis ad regimen admitteretur. Tum ii eiusdem factionis socii, qui administrationi hodiernae favebant, suum gregem parlamentarem condiderunt, cui nomen Nova optio inditum est. Quo facto pristina coalitio regiminis servari potuit.
(Reijo Pitkäranta)
Comitia in Britannia facta
Die octavo mensis Iunii (8.6.) in Britannia comitia parlamentaria instituta sunt, ut ministra princeps Theresa May victoria freta antea iusserat. Praeter opinionem tamen factio conservativa maioritatem in parlamento amisit, quo factum est, ut ei, si administrare pergere vellet, auxilio alieno opus esset. Partes autem operariorum magnam victoriam reportaverunt.
(Reijo Pitkäranta)
Lex Iaponiensis de imperatore
Camera superior parlamenti Iaponiae legem accepit, qua efficitur, ut imperator Akihito munus deponat. Ille senex octoginta trium annorum valetudine adversa laborat, qua de causa speravit fore, ut se imperio abdicare posset. Princeps Naruhito imperator novus fore videtur. Diurnarii Iaponienses eum mense Decembri anni proximi munus initurum esse arbitrantur.
(Satu Tuominen)
De promotione theologorum
Die nono mensis Iunii (9.6.) in Universitate Helsinkiensi promotio sollemnis Ordinis theologorum celebrabatur, cui praefuit Aila Lauha, profestrix historiae ecclesiasticae. Omnino nonaginta cives academici doctores aut doctrices theologiae creati sunt. Dignitatem doctoris honoris causa acceperunt septem homines de theologia optime meriti. Caerimoniae etiam duo doctores semisaeculares interfuerunt.
(Reijo Pitkäranta)
Lupi in Finlandia rariores
In Finlandia hoc tempore saltem centum quinquaginta lupi inveniuntur, ut e Sede opum naturae existimatur. Copia eorum intra annum quarta fere parte deminuta est. Greges harum bestiarum omnino unus et viginti reperti sunt, quorum septem in confinio Russiae et Finlandiae versantur, quattuordecim in aliis terrae partibus.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini ad ferias abeunt
Nuntii Latini ob ferias aestivas ad sex septimanas intermittuntur, quam ob rem proxima emissio non ante quam die quarto mensis Augusti (4.8.) fiet. Restat, ut lectoribus nostris gratias quam maximas agamus et aestatem quam iucundissimam exoptemus.
(Reijo Pitkäranta)
Nuntii Latini 16.6.2017
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena