Nuntii Latini

Nuntii Latini


Listen Later

Consilium securitatis Nationum Unitarum novas contra Coream Septentrionalem sanctiones probavit. In sententia, quam USA composuit, inter alias res importatio carbonis fossilis et ferri ex Corea Septentrionali vetatur. Praeterea terris peregrinis non licebit consilia cooperationis cum Corea Septentrionali capere et novos operarios inde conducere. Novae sanctiones, quibus etiam Sinenses et Russi favebant, propter recentiora experimenta missilium impositae sunt. Moderatores autem Coreae Septentrionalis nuntiaverunt se a programmatis suis nuclearibus non esse recessuros, immo vero milies illas sanctiones ulturos esse. Neque tamen palam fecerunt, quae consilia ulciscendi capturi essent. Ri Yong-ho, minister a rebus exteris Coreae Septentrionalis, nuntiavit arma nuclearia patriae suae contra USA directa esse. Consilium autem mutatum iri, si qua alia terra cum Americanis confoederata securitati suorum minitaretur. - Sanctiones efficient, ut reditus exportationis Coreae Septentrionalis singulis annis vel miliardo dollarorum minuantur.
Lucifer Europam meridianam cruciat
Aestus fervidissimus, quo regiones Europae meridianae laborant, praesertim Italos et incolas Balcaniae cruciavit, sed tempestas calidissima usque ad Poloniam meridianam porrigitur. Calor insolitus, cui nomen Lucifer datum est, silvas incendit et agros in multis partibus vastavit. In Italia temperatura passim quadraginta gradus superavit. In Sardinia quadraginta quattuor, Romae quadraginta tres caloris gradus mensurati sunt. Magistratus homines hortati sunt, ut intus manerent et multum aquae biberent. Lucifer iam multos homines occidit et imminet imprimis senibus et infantibus et eis, qui morbis cardiovascularibus affecti sunt.
Ricinus, insectum periculosum
Ricinus (Ixodes ricinus, Ital. zecca, Franc. tique, ixode), qui mensibus aestivis in pratis et nemoribus pullulat, a multis periculosissimum animal Finniae habetur, quia encephalitim et borreliosim propagat. Numero caprearum et tarandorum augente ricini celeriter in septentrionem versus extenduntur et eodem passu casus encephalitis et borrelioseos multiplicantur. Ricinus enim ad pellem animalis adhaerescit, ut sanguinem sugat, ibique aliquot dies manet, antequam decidat. Facillime etiam homini, in nemoribus et pratis ambulanti, affigitur. Borreliosim facit bacterium, quod antibioticis curatur; encephalitis autem, quam facit virus (TBE), medicamentis non curatur et difficulter sanatur.
Princeps Philippus, dux Edimburgi, in pensionem
Princeps Philippus, maritus Elisabethae, reginae Britannorum, nonaginta sex annos natus ab officiis publicis dimissus postridie Kalendas Augustas (2.8.2017) pensionem obtinuit. Postquam Elisabeth in thronum ascendit, Philippus plus viginti milia officia curavit, circiter sescenta itinera fecit, patronus fautorque fuit septingentorum octoginta quinque ordinum.
Tuomo Pekkanen.
Nuntii Latini 11.8.2017
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Yle Areena