Die Iovis (17.8.) in urbe Barcinone tredecim homines mortui et plus quam centum vulnerati sunt, cum terrorista, origine Marochinus, in via La Rambla, quae ambulatio est frequentatissima, autocinetum contra turbam consulto gubernavit. Vecturarius effugit sed die Lunae (21.8.) repertus et a vigilibus interfectus est.
In oppido maritimo Cambrils, quod centum viginti chiliometra a Barcinone distat, alter ictus postridie factus est. Quinque terroristae autocinetum in turbam simili modo impegerunt et homines cultris perfodere coeperunt. Illum autem impetum vigiles omnibus aggressoribus interfectis represserunt. Una tamen femina in illo ictu mortua est.
Magistratus Hispani credunt terroristas etiam maiorem stragem Barcinone faciendam praeparavisse. Illud autem consilium non successit, cum officina, quam illi in oppido Alcanar habebant, proxima nocte explosione deleta esset. In ruinis repertae sunt centum sex bombylae butani aliaeque materiae explosivae, quibus terroristae in stragibus uti solent.
Post Barcinonem Turku
Die Veneris (18.8.), quarta fere hora postmeridiana, iuvenis Marochinus, qui anno ante in Finniam venerat et asylum petiverat, in mercatum urbis Turku repente cucurrit et furibundus homines cultro perfodere coepit. Imprimis feminas petebat et, antequam a vigilibus sclopetando reprimeretur, octo homines vulneravit et duos interfecit. Ex mortuis utraque est femina. Ex vulneratis duo sunt viri, qui victimis succurrebant. Homicida Marochinus et quattuor concives eius postea deprehensi a vigilibus interrogantur et relationes eorum cum terrorismo internationali examinantur. In Finnia die Dominico in memoriam victimarum silentium triste unius minutae observatum est.
Cur auctores sint Marochini, quaeritur
Auctores non tantum stragis Turkuensis et Barcinonensis sed etiam multarum aliarum in Europa nuper factarum fuerunt viri ex Marochia oriundi. Mense Iunio Londinii, anno proxime praeterito in aeriportu et statione metropolitana Bruxellensi, duobus annis ante in theatro Bataclan Parisiensi inter auctores ictuum imprimis Marochini fuerunt.
Quaeritur, cur tot ex Marochia, terra triginta trium milionum incolarum. Aestimatum est circiter quattuor miliones homines ex Marochia imprimis in Europam ad meliorem vitam quaerendam emigrasse et mille sescentos homines in ordinem Isis profectos esse. Constat etiam ibi multos greges extremistarum islamicorum exstitisse, etsi regimen eos coercere conatur.
In Finniam paucissimi immigratores ex Marochia venerunt. His duodecim mensibus tantum sedecim Marochini asylum acceperunt. Uni et triginta petitoribus asylum negatum est. Ex omnibus petitionibus pars Marochinorum tantum dimidium centesimae (0,5%) fuit. Nullum bellum in Marochia geritur, nullum discrimen notabile ibi fuit. Etiam ad ferias agendas peregrini in Marochiam itinera faciunt.
(Tuomo Pekkanen)
Nuntii Latini 25.8.2017