Nuntii Latini

Nuntii Latini

09.22.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Nationes Unitae conventum generalem hac septimana in urbe New York habuerunt. Oratione, quam in conventu fecit, praesidens Donald Trump labores Nationum Unitarum pro pace et securitate laudavit sed nimiam ordinis byrocratiam vituperavit. Monuit importunum programma nucleare Coreae Septentrionalis mundo imminere, dum cives fame perirent et cruciatum paterentur.

Explosio in tramine Londiniensi

In tramine metropolitano Londiniensi die Veneris (15.9.) inter frequentiam matutinam apud stationem Parsons Green bomba in situla plastica posita explosa est. Effectus explosionis fuit admodum moderatus, etsi triginta viatores leviter vulnerati sunt. Plerique ex eis combustiones acceperunt. De illo scelere suspiciuntur duo homines, ex quibus unus, vir duodeviginti annos natus, captus est in portu Dover, alter, iuvenis unius et viginti annorum, in suburbio Houslow Londiniensi. Ordo Isis nuntiavit se ictum fecisse, qui est iam quintus in Britannia hoc anno factus.

Curdi civitatem independentem condituri

Curdi, qui in Iraquia septentrionali regionem habent autonomam, civitatem sui iuris vindicant. Parlamentum Curdorum decrevit, ut de ea re suffragium populi die vicesimo quinto huius mensis (25.9.) fieret. Regimen Iraquiae, sicut etiam Irania et Turcia nec non USA, independentiae Curdorum obsistunt. Irani et Turci timent, ne secessionis studium etiam inter cives Curdos in ipsorum terris habitantes extendatur. Americani autem flagitant, ut suffragium de independentia revocetur, quod censent illud suis cum Turcia relationibus nocivum esse et pugnam contra ordinem Isis impedire.

Principissa Victoria Finniam visitavit

Principissa Victoria, heres regni Suetiae, septimana vergente Finniam visitavit, ut anniversarium centesimum Finniae independentis honoraret. In Theatro Melodramatico Helsinkiensi principissa spectaculo operae ”Sonata autumni” adfuit. Partes principales cantavit semisuprana Anne Sofie von Otter. Illa opera originem ex pellicula eiusdem nominis ducit, cuius auctor et moderator fuit Ingmar Bergman.

Finni salubrius edunt quam ante

Diaeta Finnorum hoc decennio in partem salubriorem mutata est. Consumptio carnis rubrae minuitur, legumina, nuces, olera, fructus plus quam ante eduntur. Praeterea gratus est civibus panis ex avena factus. Loco lactis potiones speciales, e.g. avena aut soia conditae, magis magisque bibuntur.

Autumnus progreditur

Autumnus progreditur. Hac septimana grues in meridiem migrant. Quia caelum fuit sudum, in Finnia meridiana temperatura nocturna passim iam infra zerum decidit. Mutationes etiam in eo visibiles sunt, quod vesperae obscurefiunt, cum dies singulis septimanis in meridione plus semihora, in septentrione plus hora brevior fiat.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 22.9.2017

More episodes from Nuntii Latini