Nuntii Latini

Nuntii Latini

09.29.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Dominico (24.9.) in Germania comitia parlamentaria habita sunt. Quorum victoriam reportaverunt democratae Christiani, qui tertiam suffragiorum partem (33%) sibi conciliaverunt. Hinc sequitur, ut Angela Merkel, praeses factionis, cancellaria foederalis quater fiat. Secundum locum consecuti sunt democratae sociales, quibus praeest Martin Schulz, cum viginti fere centesimas (20%) sententiarum acceperunt. Locum tertium obtinuit factio dextima, cui nomen ’Optio Germaniae’, tredecim centesimas (13%) suffragiorum adepta.

(Reijo Pitkäranta)

Res Germaniae mutatae

Rerum periti, cum de eventu comitiorum Germaniae disputarent, imprimis duas maiores mutationes factas esse monuerunt: unam earum esse, quod Angela Merkel nonnihil pristinae aurae popularis amisisset, alteram, quod extremistis dextimis primum post secundum bellum mundanum contigisset, ut legati sui in parlamentum deligerentur.

(Reijo Pitkäranta)

Iter praesidentis Italiae

Die Martis (26.9.) praesidens Italiae Sergio Mattarella itinere tridui suscepto in Finlandiam venit filia Laura comitatus. Postridie eius diei hospites a praesidente Sauli Niinistö et coniuge eius in Palatio praesidentiali sollemniter recepti sunt. Postea etiam praesidem parlamenti Maria Lohela et principem ministrum Juha Sipilä salutaverunt.

(Reijo Pitkäranta)

Lex Arabiae Saudianae

Rex Arabiae Saudianae Salman edixit, ut feminis licentia autocinetum regendi concederetur. Decrevit enim constitutiones ad commeatum publicum pertinentes ita renovandas esse, ut tam viri quam feminae sibi diploma vehiculis gubernandis acquirere possent. Nova lex, cui scribendae collegium magistratuum institutum est, mense Iunio valere incipiet.

(Reijo Pitkäranta)

De historia notae zeri

Nota numeri, cum zerum significat, multis saeculis vetustior esse videtur quam antea creditum est. Documentum enim Indicum, in quo illud signum occurrit, iam tertio p.Chr. n. saeculo conscriptum est, non saeculo duodecimo, ut superius existimabatur. Hanc rem investigatores Universitatis Oxoniensis computatione radiocarbonica usi compererunt.

(Reijo Pitkäranta)

De insectis edendis

In Finlandia magistratus in animo habent saginam et venditionem insectorum ad mensas escarias permittere. Antea lex Unionis Europaeae vetuit alimenta ex insectis parata vendere, sed interpretatio legis sensim mutata est. Speratur fore, ut insectis, quae proteino abundant, penuria cibariorum in diversis partibus mundi leniri possit.

(Saara Honkanen)

De nidificatione avium

Loca, ubi aves in Finlandia nidificant, quotannis paene duo chiliometra ad septentrionem versus transferuntur. Causa et origo huius rei est caelum usque calefiens. In praesenti apud nos ducenta triginta quinque genera avium nidulantur, quorum tertia pars regionem vivendi iam amplificavit. Hoc patet ex investigatione ornithologica nuper divulgata.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 29.9.2017

More episodes from Nuntii Latini