Nuntii Latini

Nuntii Latini

10.13.2017 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Martis (10.10.) vesperi Carles Puigdemont, praeses regiminis regionalis Cataloniae, orationem habuit, quam omnes intenti exspectaverant. In opinione enim erat eum de Catalonia sui iuris facta nuntiaturum esse. Neque tamen hoc fecit, sed id se acturum esse dixit, ut consultationes cum administratoribus Hispaniae de illa re inciperentur. Necesse esse, ut voluntas populi Cataloniensis in independentiam respiceretur.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Rajoy responderit

Regimen Hispaniae conventum necessitatis de discrimine Cataloniae habuit. Quo facto princeps minister Mariano Rajoy nuntiavit decretum esse, ut Catalonienses interrogarentur, quidnam Carles Puigdemont oratione sua dicere voluisset. Incertum enim esse, utrum illi se in libertatem vindicavissent necne. Cum respondissent, Hispaniam deliberaturam esse, quem potissimum cursum sequi vellet.

(Reijo Pitkäranta)

Pestilentia in Madagascaria

His duobus mensibus in Madagascaria amplius ducenti casus pestilentiae reperti sunt, e quibus saltem triginta tres morti fuerunt. Agitur plerumque de pestilentia pulmonum, quae contagione per guttas minimas facta latius patet. Ad epidemiam compescendam Ordo sanitarius Mundi (WHO) in Madagascariam magnam copiam antibioticorum misit.

(Reijo Pitkäranta)

Incendia terrestria Californiae

In California incendia terrestria conflata sunt, quae amplas regiones vini feraces vastant. Insuper multa centena domuum flammis absumpta sunt, quo factum est, ut magna multitudo incolarum tecta sua relinquere cogeretur. Venti procellosi, siccitas, tempestas calida in causa sunt, cur illa incendia passim rabide diffundantur.

(Reijo Pitkäranta)

Praemium Nobelianum pacis

Praemium Nobelianum pacis hoc anno ordini ICAN tributum est, qui armis nuclearibus obsistit. Monet haec arma periculum ingens generi humano efficere. Operam dat, ut omnes terrae pactionem de armis nuclearibus vetandis comprobent. Centum fere terrae huic pactioni favent, sed nulla civitas armis atomicis instructa inter eas est.

(Satu Tuominen)

Messis frumentaria infecunda

Messis frumentaria in Finlandia hoc anno infecundior est. In causa sunt imbres assidui, quibus effectum est, ut segetes humi iacerent neque temperi maturarentur. Propter tempestatem foedam messoribus difficile erat frumentum machinis exterere et proventum agri in horreum congerere. Aliquot locis dimidia annonae pars amissa est.

(Reijo Pitkäranta)

Sauli et Jenni infantem habebunt

Praesidenti Finlandiae Sauli Niinistö et coniugi eius Jenni Haukio mense Februario infans nascetur, ut die Lunae publice nuntiatum est. Iam multos annos esse, cum par praesidentiale familiam suam filiolo aut filiola auctum iri speraret. Gaudium utriusque nunc eo maius esse, quod initium graviditatis difficile et importunum fuisset.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 13.10.2017

More episodes from Nuntii Latini