Nuntii Latini

Nuntii Latini

04.13.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Die Saturni (7.4.) in regione prope Damascum sita ictus gasalis factus est, quo complures cives mortui sunt. Communitas internationalis hac aggressione regiminis Syriae valde commota est. Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, censuit usum armorum chemicorum in quovis casu vehementissime condemnandum esse. Iam periculum esse, ne id, quod in Syria accidisset, paci internationali immineret.

(Reijo Pitkäranta)

Quid Coreani proposuerint

Coreani septentrionales nuntiaverunt se ad consultandum paratos esse de quaestione, quo modo paenisula Corea armis nuclearibus exueretur. Propositum est, ut colloquia de ea re inter ducem Kim Jong-un et praesidentem Donald Trump haberentur. De illo conventu instituendo Coreani cum Americanis iam sermones occultos contulerunt, ut a magistratibus fide dignis patefactum est.

(Reijo Pitkäranta)

Rationes Americano-Mexicanae

Mexicani omne genus cooperationem cum Americanis denuo aestimaturi sunt. Graviter enim tulerunt, quod praesidens Trump milites cohortis nationalis ad confinium Mexici mittere decrevit, quorum est mercaturam drogarum occultam et immigrationem illegalem impedire.

(Reijo Pitkäranta)

Scandalum Academiae Suetiae

Academia Suetiae, cuius est de praemiis Nobealianis litteraturae decernere, in pessimum discrimen vocata est. Tres enim scriptores pernoti, scilicet Peter Englund, Klas Östergren, Kjell Espmark, se de societate Academiae discesserunt. In causa scandali est homo quidam culturalis, quem complures mulieres in Academia laborantes de molestia sexuali accusaverunt.

(Reijo Pitkäranta)

Area in Vesijärvi archaeologica

In paroechia Finlandiae Vesilahti prope Villam Laukko locus sepulcrorum veterum repertus est, qui a saeculo p.Chr.n. sexto originem trahit. Ibi ossa mortuorum nec non cuspides telorum et varia ornamenta in lucem venerunt. Antea illam regionem ad aetatem Vicingorum pertinere credebatur, sed ex novis excavationibus archaeologicis apparet eam multo vetustiorem esse.

(Reijo Pitkäranta)

Björgen certare desinit

Marit Björgen, scridatrix Norvegiensis omnium temporum praestantissima, se rei athleticae vale dicere nuntiavit. Nec decretum illud mirandum est, si respicis, quot et quantas res iam gesserit: est Olympionica octies, quae et quattuor nomismata argentea et tria aenea ex Olympiis domum reportavit. Huc accedit, quod omnino duodeviginti primatus scridationis mundanos consecuta est.

(Reijo Pitkäranta)

Tempestas mensis Martii

Mensis Martius in Finlandia duobus et in quibusdam regionibus etiam quinque gradibus Celsianis frigidior fuit quam fieri consuevit. In multis partibus nives mensuram consuetam excesserunt. Caelum gelidissimum erat in communi Utsjoki, ubi temperatura ad triginta sex gradus infra zerum descendit. Sol autem solito magis lucens homines tempestate glaciali vexatos laetificabat.

(Saara Honkanen)

(Nuntii Latini 13.4.2018)

More episodes from Nuntii Latini