Putin in publicum rediit
Vladimir Putin, praesidens Russiae, cum decem dies conspectum omnium fugisset, postridie Idus Martias (16.3.) rursus in publicum prodiit. Tum enim Petropolim venit praesidentem Kirgisistaniae Almazbek Atambajev conventurus. Ita susurrationibus crebris, quae de sorte eius dissipari coeperant, tandem finis est factus. Ille, qui bona valetudine uti videbatur, diurnariis: ”Vita”, inquit, ”sine rumoribus tristis est”.
(Reijo Pitkäranta)
Vanuatu procella deleta
Septimana vergente Vanuatu, civitas insularis in Mari Pacifico sita, tam saeva procella afflicta est, ut paene omnia eius aedificia funditus delerentur. Tempestas summi gradus sive quintae classis fuisse existimabatur. Praesidens Baldwin Lansdale: ”Ad vitam publicam restituendam ”, inquit, ”a primis initiis proficiscendum est.”
(Reijo Pitkäranta)
Comitia in Israele habita
Die Martis (17.3.) in Israele comitia parlamentaria facta sunt. Victoriam eripuit Likud, factio dextra principis ministri Benjamin Netanjahu, cum ad quattuor et viginti centesimas suffragiorum sibi paravit. Foedus Sionistarum, quod cum Likud de principatu certabat, cladem accepit sententiarum undeviginti fere centesimis sibi conciliatis.
(Reijo Pitkäranta)
De pollutionibus aeriis
Copia carbonei dioxydati in aera emissi anno proximo non iam aucta est, ut ex Ordine ab energia mundi (IEA) narratur. Qui nuntius oecologis eo gratior et acceptior est, quod tales emissiones his quadraginta annis continenter fere creverunt. Condicio rerum nova imprimis Sinensibus tribuenda est, quippe qui pollutionibus aeriis deminuendis impensam operam dediderint.
(Reijo Pitkäranta)
Franciscus rude donari vult
Papa Franciscus septuaginta septem annos natus ait se idem facturum esse ac praedecessor Benedictus XVI: sibi enim propositum esse, ut, postquam octoginta annos complevisset, tamquam emeritus munus deponeret. Antea pontificibus Romanis moris erat in Sancta sede apostolica tamdiu manere, quoad diem supremum obirent
(Reijo Pitkäranta)
Statua Mahatmae Gandhi
Mahatma Gandhi, dux motus Indiae e dominatione Britanniae liberandae, iam suam statuam in media urbe Londinio habet. Pridie enim Idus Martias (14.3.) monumentum eius in area parlamentari collocatum ritu sollemni revelatum est. Interfuerunt huic caerimoniae inter alios David Cameron, princeps minister Britanniae, et Shri Gopalkrishna Gandhi, nepos Mahatmae.
(Reijo Pitkäranta)
De nuntiis Carelicis
Radiophonia Finnica Generalis nuntios Carelicos emittere coepit. Lingua Carelica genere proxima est Finnicae linguae, et circiter quinque milia hominum in Finnia habitare aestimatur, qui hoc sermone patrio in dialectos tres diviso cotidie utuntur. Nuntios colligit et Carelice reddit Natalia Giloeva, investigatrix Universitatis Finniae Orientalis.
(Antti Ijäs)