De homicidio suspecti in Russia deprehensi.
Homines, qui Borim Nemtsov, ducem oppositionis Russiae, occidisse suspiciuntur, in Ingusia deprehensi et Moscuam missi sunt. Omnes sunt origine Tzetzeni. Unus ex his se participem caedis fuisse in iudicio Moscuensi confessus est. Tres culpam negaverunt. Quis caedem mandaverit, adhuc ignoratur.
Dies internationalis feminarum
In urbem New York multa milia hominum e diversis mundi regionibus ad diem internationalem feminarum celebrandum congregata erant. Ban Ki-moon, secretarius generalis Nationum Unitarum, sollicitus est praesertim, quod stupra feminis illata in bello pro armis adhibentur, exempli gratia in Nigeria, Iraquia, Syria. In Platea Petriana urbis Romae Papa Francisus monuit mundum sine feminis sterilem esse. “Feminae vitam portant”, inquit, “et vident longius. Nobis transferunt potestatem longius videndi et mundum aliis oculis intelligendi, corde magis creativo, patientiore, teneriore. Omnibus diebus feminae societatem humaniorem et hospitaliorem construere conantur.” (
ISIS antiquitates Iraquiae diruit
Ordo ISIS antiquitates, quae hereditas culturalis totius mundi habentur, in Iraquia diripit. Nimrud, urbs antiqua, armis gravioribus deleta est et antiquitates multorum milium annorum in urbe Mosul et in Hatra direptae sunt. Maiora monumenta franguntur, res pretiosae mercatoribus clandestinis veneunt.
Russi bona immobilia in Finnia emunt
Peregrini bona immobilia in Finnia libere emere possunt. Praesertim Russi fundos et villas aestivas emerunt. Propter crisim Ucrainae politici deliberare coeperunt, an tutum esset peregrinis terras vendere, quae sunt prope loca strategica vel in insulis apud cursus navium maritimos iacentibus. Cum praesidens Sauli Niinistö in hanc rem animum intendisset, Carl Haglund, minister defensionis, suasit, ut in programmate novi regiminis, quod post comitia parlamentaria constitueretur, mutatio legis scriberetur, qua impediretur, ne bona immobilia in locis strategicis peregrinis ita venirent, ut securitas patriae periclitaretur.
Bellum hiemale ante LXXV annos finitum
Hodie (13.3.) septuaginta quinque anni acti sunt a die, quo bellum hiemale inter Finniam et Unionem Sovieticam finitum est. Unio Sovietica iussu Stalini bello non indicto Finniam invasit. Propositum erat Stalini totam Finniam expugnare sed gravibus cladibus acceptis post centum quinque dies incepto destitit. Finni plus viginti sex milia militum amiserunt, ex parte Unionis Sovieticae plus ducenta milia cecidisse aestimantur. Pacto pacis Moscuensis Finnia Unioni Sovieticae magnam partem Careliae et certas regiones Finniae orientalis cedere coacta est, praeterea insulas Sinus Finnici exteriores. Libertatem autem et independentiam servavit.
(Tuomo Pekkanen)