Nuntii Latini

Papa Franciscus emiratus Arabicos visit

02.08.2019 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Papa Franciscus inter triduum (4.-7.2.) emiratus Arabicos visit. Fuit primus papa, qui in paeninsulam Arabicam iter fecit. Propositum itineris principale erat colloquium inter religiones promovere. In Abu Dhabi die Martis missam sub divo celebravit, ad quam auscultandam circiter centum septuaginta milia hominum convenerant. Maior conventus publicus in emiratibus Arabicis numquam fuisse dicitur. Quamquam plerique homines, qui in emiratibus vivunt, sunt musulmani, nihilo minus paene decies centena milia catholicorum in eis habitare aestimantur. Ex quibus maior pars ab India aut Philippinis insulis oriunda est.

USA ad finem Mexici paene 4000 militum submittit

Pentagon nuntiavit paene quattuor milia militum Americanorum custodibus limitis Mexicani submissum iri, qui immigrationem arcerent. Die Dominico (3.2.) praesidens Donald Trump denuo flagitabat, ut securitas limitis firmaretur et murus contra Mexicum aedificaretur. Ait nullam sine muro esse securitatem, sed tantum clandestinum hominum commercium, drogas, omnis generis criminales.

Indignatio civium in Russia crescit

Levada, quod centrum est demoscopiis et investigationibus sociologicis in Russia faciundis, rettulit indignationem civium in politicam huius temporis celeriter crevisse. Quadraginta quinque centesimis (45%) civium cursum politicae hodiernum displicere, cum anno ante centesimae indignantium essent duodetriginta (28%). Maxime indignationem civium movent condiciones vitae in peius mutatae. Nam reditus familiarum decreverunt eodem tempore, quo vectigal valoris adiuncti auctum est. Praecipue ingratum civibus fuit, quod aetas in pensionem dimittendi quinque annis aucta est. Quo fit, ut etiam praesidens Vladimir Putin minore apud populum gratia valeat quam ante.

In Aegypto quinquaginta mumiae repertae

Quinquaginta mumiae aetatis Ptolemaicae (305-30 a.Chr.n.) ab archaeologis Aegyptiis repertae sunt. Iacebant in cella sepulcrali subterranea in oppido Minya, quod circiter ducenta sexaginta chiliometra in meridiem ab urbe Cairo distat. Investigatores censent in cella sepultam esse familiam, cuius membra in societate insignem statum habuerint. Praeter feminas virosque, inter mumias sunt duodecim pueri et sex animalia, imprimis canes. Quaedam ex mumiis in arcis saxeis linteis involutae iacebant, aliae in terra positae erant. Canes ibi sepulti veri similiter deliciae defunctorum fuerant. Aetatem sepulcri archaeologi testulis et fragmentis papyrorum ibidem repertis definire potuerunt.

Matti Nykänen morte peremptus

Matti Nykänen Finnus, quater Olympionices in desultura scridatoria, inopinanter domi suae nocte post diem Dominicam mortuus est. Erat quinquaginta quinque annos natus. In genere suo in optimis omnium temporum agonistis habetur, qui praeter victorias Olympicas sexies magister mundi et quater victor tropaei mundi factus est.

Tuomo Pekkanen

More episodes from Nuntii Latini