Nuntii Latini

Putin in quartum praesidentatum creatus

03.23.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

In comitiis Russiae die Dominico (17.3.) factis Vladimir Putin in quartum praesidentatum creatus est. Ex suffragiis datis quinquaginta quinque miliones sive prope septuaginta septem centesimas (76,65%) accepit. In comitiis ante sex annos factis numerus suffragiorum illi datorum fuit quadraginta quinque miliones sive prope sexaginta quattuor centesimae (63,6%). Inter competitores primi erant Pavel Grudinin (11,81%), Vladimir Zhirinovski (5,67%), Ksenija Sobtsak (1,66%). Ex civibus suffragium habentibus circiter sexaginta septem centesimae (67%) ad urnas venerunt, quae duabus fere centesimis plus sunt quam in comitiis praesidentialibus anno bis millesimo duodecimo factis.

Crisis inter Russos et Britannos diplomatica

Postquam Britannia viginti tres legatos diplomaticos Russos domum remisit, Russia nuntiavit se totidem legatos Britannos expellere; neque Britanniae consulatum Petropoli condere permitteretur atque British Council, centrum culturae et educationis, actiones in Russia finiret. Ad haec Theresa May, prima ministra Britanniae, respondit: ”Ferendum non est, quod regimen Russiae vitae civium Britannorum aut aliorum in solo Britanniae imminet.” Britanni enim censent venenum nervale, quo Sergei Skripal et filia eius Salisburiae infecti sunt, in pristina Unione Sovietica factum esse. Quo modo illud venenum in Britanniam portatum sit, nondum constat.

Colloquia de Corea Septentrionali Helsinkiensia

Colloquia arcana et inofficialia de Corea Septentrionali septimana incipiente in Finnia facta sunt. Choi Kang Il, diplomaticus Coreae Septentrionalis, die Dominico Helsinkium venit, sed de aliis colloquiorum participibus, qui dicuntur esse magistratus aut homines academici, singula non sunt nota.

Argentaria Nordea sedem principalem in Finniam transfert

Argentaria Nordea in conventu societatis Idibus Martiis habito decrevit, ut sedem principalem ex Suetia in Finniam transferret. Causa erat, quod Suetia non est membrum in Unione Argentaria Unionis Europaeae. Consilium a societate captum in actis diurnis Suetiae acerrime vituperabatur et moderatores eius superbiae accusabantur.

Finnia terra felicissima

In relatione Nationum Unitarum (The World Happiness Report), nuper (14.3.) divulgata, Finnia inter centum quinquaginta sex terras felicissima iudicatur. Respiciuntur in hac relatione inter alia productio pro capite nationalis, securitas socialis, valetudo, longitudo vitae, libertas eligendi. In singulis terris minime mille homines interrogabantur. In hac relatione, anno bis millesimo duodecimo (2012) primum divulgata, terrae septentrionales primos locos occupaverunt. Hoc anno Norvegia secundum locum vindicat, etiam Suetia, Islandia Daniaque inter primas decem terras numerantur. Extra Europam excellent Nova Zelandia et Canada; USA de loco quarto decimo, quem ante habebat, in duodevicesimum decidit.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 23.3.2018

More episodes from Nuntii Latini