Nuntii Latini

Quid Niinistö dixerit

01.05.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis nationi orationem televisificam habuit. Primum quidem res domesticas attingebat monens, quam dulce esset anni Finnorum iubilaei nuper praeteriti reminisci. Valde tamen dolendum esse, quod patria paulo post, quam sui iuris facta esset, in atrox bellum civile ruisset, cuius vulneribus etiam hodie laboraret.

(Reijo Pitkäranta)

Altera pars orationis

In ea orationis parte, quae ad negotia extera pertinebat, Niinistö se de dominatione nationum praepotentium sollicitum esse dixit. ”In dies”, inquit, ”clarius patet, quantum Sinae, Russia, Civitates Americae Unitae ceteris civitatibus praevaleant in rebus politicis magni momenti tractandis. Unio Europaea secundas partes agit, et auctoritas Ordinis Nationum Unitarum deminuta est.”

(Reijo Pitkäranta)

Rerum in Corea status

Die Mercurii mane (3.1.) duces Coreae Septentrionalis et Coreae Meridianae telephonice inter se collocuti sunt. Quem sermonem per lineam calidam sic dictam habuerunt. Via consultationibus ita patefacta speratur fore, ut tensio politica inter utramque civitatem paulatim remittat. Convenit iam, ut Corea Septentrionalis athletas´ad Olympia hiberna mitteret.

(Reijo Pitkäranta)

Israel ab UNESCO secedet

Moderatores Israelis nuntiaverunt civitatem suam ab UNESCO sive Ordine educationis, scientiae, culturae Nationum Unitarum secessuram esse. In causa esse, quod ordo ille iterum atque iterum Israelem aggressus esset. Decretum anno proximo exeunte valere incipiet. Constat in suffragiis saepe accidisse, ut fautores Israelis cladem acciperent terris Arabicis iis adversantibus.

(Reijo Pitkäranta)

De maribus tuendis

Nationes Unitae consultaturae sunt, ut pactio de maribus utendis et tuendis ante annum bis millesimum vicesimum (2020) perficiatur. Saltem centum quadraginta terrae illi consilio favent. Pactio ad regiones maritimas extra fines nationales sitas attinebit, ubi difficultates propter actiones oeconomicas nimis liberas ortae sunt.

(Satu Tuominen)

De quattuor depontanis

Unus modus novi anni incipiendi est de ponte Romano nomine Cavour in Tiberim desilire. Qui mos anno millesimo nongentesimo quadragesimo sexto (1946) initium cepit, cum quidam vir opere destitutus se in flumen praecipitavit, ut artem et audaciam suam publice monstraret. Hoc anno vergente quattuor homines eandem rem gesserunt.

(Reijo Pitkäranta)

Studium linguae cornicum

Investigatores Americani linguam cornicum discere cupiunt. Arbitrantur enim illas aves magna voce crocitantes aliquo modo inter se colloqui. Ad examinandum, quidnam vociferationes earum sibi vellent, in tecto cuiusdam universitatis urbis Washington instrumenta collocata sunt, quae voces cornicum ad usum scientificum taenia imprimerent.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntii Latini 5.1.2018

More episodes from Nuntii Latini