Nuntii Latini

Quid Niinistö dixerit

01.04.2019 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Sauli Niinistö, praesidens Finlandiae, Kalendis Ianuariis more solito nationi orationem publicam habuit. Monuit Europaeos de iis ipsis rebus, quas in pretio haberent, vehementer rixari coepisse. Valde dolebat, quod Lutetiae Parisiorum, in eadem urbe, ubi finis primi belli mundani paulo ante celebratus esset, motus violenti orti essent.

(Reijo Pitkäranta)

Continuatio orationis

Praesidens Niinistö, dum orationem continuat, haec quoque sibi sollicitudini esse dixit: potentiam Sinarum usque augeri, Russos se rursus armis munire, Americanos de medio internationali recedere. Huc accedere, quod condicio climatis totius mundi in peius mutaretur et immigratio populorum vix iam coerceri posset. Quae quamvis ita essent, in mundo etiam multas res laude dignas inveniri.

(Reijo Pitkäranta)

Nuntiatio fausti anni

Praesidens Russiae Vladimir Putin collegae suo Americano Donald Trump bonum annum novum exoptavit. Quo nuntio divulgato dixit Russos paratos esse de quibusvis negotiis cum Americanis colloqui. Anno praeterito ineunte similem pronuntiationem ediderat, qua speravit fore, ut relationes inter utramque nationem intercedentes in statum quo ante restituerentur.

(Reijo Pitkäranta)

Praesidatus Unionis Europaeae

Kalendis Ianuariis (1.1.) praesidatus Unionis Europaeae ex Austria in Romaniam transiit. Civitatis praesidis est de legibus in Consilio Europaeo scribendis curare et ad modum conciliatricis id agere, ut terrae sociae inter se sine discordia cooperentur. Inde a Kalendis Iuliis usque ad finem huius anni Finlandia Unioni Europaeae praeerit.

(Reijo Pitkäranta)

De tempestate hiberna

Novo anno ineunte regiones maritimae Finlandiae et totius Scandinaviae tempestate saevissima affligebantur. Vis ventorum tanta erat, ut non multum abesset, quin illa procella typhon appellaretur. Velocitas tempestatis amplius tricenorum, passim etiam quadragenorum metrorum singulis secundis erat et altitudo fluctuum complura metra effecit. Imprimis loca Alandiae multa damna acceperunt.¨’

(Reijo Pitkäranta)

Equus Pompeiis repertus

Equus currui iunctus in terra cineris plena egregie conservatus Pompeiis repertus est. Stabulum, ubi equus una cum duobus aut tribus aliis equis iacebat, in lucem venit, cum archaeologi excavationes in vicinitate cuiusdam villae antiquae facerent. Existimatur possessor horum aedificiorum dux magni ponderis in exercitu Romano fuisse.

(Saara Honkanen)

Olli luctatrix optima

Petra Olli, athleta Finlandensis, luctatrix anno proximo optima renuntiata est. Hunc honorem ei Foedus luctationis internationale anno vergente concessit. Illud praemium decem milium francorum Helveticorum est. Constat Petram mense Octobri in serie feminarum sexaginta quinque chiliogrammatum principatum luctandi mundanum consecutam esse.

(Reijo Pitkäranta)

More episodes from Nuntii Latini