Nuntii Latini

Quid Salisburiae acciderit

03.16.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Moderatores Britanniae viginti tres legatos Russiae domum remittunt. Accusant enim regimen eorum sceleris, quod in Sergei Skripal, pristinum speculatorem Russum, et in eius filiam adultam Iuliam commissum est. Inventi sunt in media urbe Salisburia moribundi propter venenum nervale, cuius vestigia in corporibus eorum videre erant. Condicio utriusque adhuc gravissima esse describitur.

(Reijo Pitkäranta)

Tillerson munus deponit

Donald Trump, praesidens Civitatum Americae Unitarum, ministrum a rebus exteris Rex Tillerson a magistratu amovit, cum merita eius erga patriam laudaret. Dicuntur sententiae eorum de variis rebus politicis iam diu inter se differre. In locum eius succedit Mike Pompeo, praefectus Sedis rei exploratoriae (CIA).

(Reijo Pitkäranta)

Kim et Trump convenient

Kim Jong-un, dux Coreae Septentrionalis, praesidentem Americanorum Donald Trump convenire vult. Ait se ad colloquium de experimentis missilium intermittendis paratum esse. Nuntius eius rei in epistula inclusus erat, quam delegati Coreae Meridianae in urbe Washington divulgaverunt. Praesidens Trump se invitationem accipere nuntiavit.

(Reijo Pitkäranta)

Xi Jinping dux sempiternus

Congressus popularis Sinarum legem iussit, qua cavetur, ne praesidenti viventi munus adimatur. Quae cum ita sint, nihil iam obstat, quin Xi Jinping, dux hodiernus, civitati per totam vitam praesit. E tribus fere milibus delegatorum, qui suffragio parlamenti intererant, nonnisi duo illi rogationi adversati sunt.

(Reijo Pitkäranta)

Stephen Hawking mortuus

Stephen Hawking, physicus et cosmologus celeberrimus Britannus, diem supremum obiit septuaginta sex annos natus. Per multos annos morbo amyotrophico laborabat, quam ob rem se movere non poterat. In rebus physicis perscrutandis tam acutus erat, ut Einstein nostri aevi appellaretur. Investigationes eius imprimis ad lacunas nigras spatii cosmici pertinebant.

(Reijo Pitkäranta)

De Mari Baltico tuendo

Ordo naturae mundi tuendae relationem de statu programmatis Maris Baltici protegendi divulgavit. Investigatum est, quomodo diversae nationes accolae maris luxuriationem et pollutionem avertissent et biodiversitatem fovissent. In comparatione primum locum obtinuit Suetia, quam secuta est Finlandia. Experti autem dicunt rationes nationum nondum sufficere ad mare servandum.

(Saara Honkanen)

Hiems nivibus plena fuit

Hiems in hemisphaerio orbis terrarum septentrionali hoc anno mirum quam nivosa fuit. Annis proxime praeteritis copia nivium in regionibus arctois multum variavit, ut patet e mensionibus Instituti meteorologici Finlandiae. Rem autem in universum spectanti casus nivium ultimis decenniis deminuti esse videntur.

(Reijo Pitkäranta)

More episodes from Nuntii Latini