Salvi Sitis!

Salvi Sitis!

By Matthew JayScienceNatural Sciences
Download on the App Store

Salvi Sitis! episodes

  • Acroama XII - de fere nihilo

    Bene venistis in hunc sermonem decimum alterum quo fere nihil dico! Immo, libere loquor aliquantum super studiis doctoralibus jam confectis (i.e. primum vos alloquor Doctor Philosophiæ!) & officiis meis nuperrimis. Mentionem facio pelliculæ Saturæ Lancis quam invenire potestis hic: https://www.youtube.com/watch?v=iNbsJ-QimQo.

    Si me non nostis, sum Matthæus, epidemiologus Londiniensis apud Universitatem Collegium Londiniensem. Valde mihi placet et Latine loqui et divulgare res epidemiologicas. Si vultis plura de me discere vel ad me litteras mittere, plura invenietis apud www.matthewjayepi.com. Licet quoque me sequere apud Pipiatorium @SalviSitsPod.

    Gaudeo vos adesse. Salvi sitis!

    13 min
  • Acroama X - Harvejum legamus!
    Hac occasione vobiscum loquor primum capitulum libri Guilielmi Harveji quod simplificavi. Textus aptus est discentibus qui Familiam Romanam perlegerunt. Deonerari potest ex https://matthewjayepi.com/de-motu-cordis/.
    Musica (c) Scott Holmes Music.
    33 min
  • Acroama IX - De Analyse Classium Latentium et aliis
    Hac occasione de negotiis meis nuperis loquor præsertim de methodo statisticá c.n. «Analysis Gregum Latentium» sive Anglice «Latent Class Analysis» quá in investigationibus doctoralibus meis utor.
    Deonerare versionem meam libri de motus cordis, cujus mention in sermone facio, licet hic: https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/
    16 min
  • Acroama VI - de motu cordis
    Hoc in sermone super motu cordis et sanguinis loquor. Guilielmus Harvejus librum præstantissimum de hac re scripsit et potestis editionem meam invenire apud https://matthewjayresearch.wordpress.com/de-motu-cordis/.
    Musica © Scott Holmes Music.
    25 min
  • Acroama IV - de variabilibus
    Hodie pergimus ad res alias res methodologicas explanandas. Explano quid sit quantitas variabilis et quænam sint eventus, expositio et variabilis confundens (si his vocabilis mihi licet utí).
    22 min
  • Acroama III - de methodis
    Sermo hodiernus de methodis est. Explano quæ sint præcipuæ structuræ investigationum epidemiologicarum. Sermo proximus methodis, præsertim statistics, dicatus erit.
    Nolite oblivisci subcribere et sequi me in Pipiatorio: @SalviSitisPod. Et dicatis quæso quid censeatis! Potestis quoque mittere mihi epistulam electronicam apud matthew.jay.15[at]ucl.ac.uk.
    23 min

About Salvi Sitis!

From the publisher's feed

Per hæc acroamata res epidemiologicæ præbentur Latine ut delectent et fortasse etiam certiores faciant.