Nuntii Latini

Statio spatialis Sinensium praecipitavit

04.06.2018 - By Yle AreenaPlay

Download our free app to listen on your phone

Download on the App StoreGet it on Google Play

Tiangong-1, statio spatialis Sinensium, Kalendis Aprilibus multo mane in regionem meridianam Oceani Pacifici praecipitavit. Illa statio quidem erat pondo octo metretarum, sed maiore parte eius in atmosphaera exusta, paucissima scruta in oceanum ceciderunt. Statio Tiangong-1 anno bis millesimo undecimo (2011) in spatium missa erat.

Sinae telonia mercibus Americanis imposuerunt

Sinenses nuntiaverunt se vectigalia telonialia viginti quinque centesimarum (25%) plus centum mercibus Americanis imponere, imprimis productis agriculturae, aeroplanis, autovehiculis. Causa est, quod praesidens Donald Trump decreverat, ut vectigalia eiusdem magnitudinis chalybi et aluminio Sinensium imponerentur. Deinde in indicem mercium plus mille trecenta producta ab USA addita sunt.

Russia, Irania, Turcia vires coniungunt

Moderatores Russiae, Iraniae, Turciae nuper Ancyrae convenerunt. Recep Tayyip Erdogan, praesidens Turciae, Vladimirum Putin, praesidentem Russiae, et Iraniae praesidentem Hassan Ruhani ad colloquia Ancyrae habenda invitaverat. Propositum moderatorum erat imprimis condicionem rerum Syriae tractare atque mutuas relationes oeconomicas corroborare. Russia et Turcia, quae cum terris occidentalibus dissensiones habent, discordiis inter se praetermissis fortes relationes oeconomicas volunt coniungere. Electrificina nuclearis Russica, quae in urbe Akkuyu aedificatur, praesente Putino celebrabatur. Praeterea ductus gasalis, quo Russi gasum Turcis ducent, iam praeparatur. Cum praesidente Hassan Ruhani Putin Ancyrae de programmate nucleari Iraniae consulebat. Imprimis USA Iraniam accusavit, quod pactum nucleare duobus annis ante factum, violavisset. Illo pacto Irania se obligavit, ne arma nuclearia faceret, dummodo communitas internationalis sanctionibus oeconomicis contra Iraniam positis absisteret.

Hospites in Aedibus Albis

Ex Cremlino nuntiatum est praesidentem Trump Vladimirum Putin in Aedes Albas invitavisse. At propter novas discordias Americani tergiversantur neque ad conventum praesidentium efficiendum quicquam factum est. Praesidentes autem Estoniae, Lettoniae, Lituaniae in Aedibus Albis a praesidente Donaldo Trump die Martis (3.4.) recepti sunt.

Via Crucis – ambulatio paschalis Helsinkiensis

Plus quindecim milia hominum vespere Sabbati (31.4.) Viam Crucis, ambulationem oecumenicam, in media urbe Helsinki participaverunt. Ambulatio, anno millesimo nongentesimo nonagesimo sexto (1996) primum instituta, crucifixione symbolica in scalis Cathedralis Helsinkiensis finita est. Partes Iesu, personae ambulationis principalis, egit cantor dramaticus Waltteri Torikka.

Teivas Oksala diem obiit supremum

Professor Teivas Oksala, subtilis interpres et investigator sedulus litterarum classicarum, postridie Kalendas Martias annos natus duos et octoginta diem obiit supremum. Operam poetis praesertim Romanis in patrium sermonem vertendis dedit. Libros divulgavit, quae ad culturam classicam in patria propagandam spectant, et ad institutionem Latinam renovandam multa contulit.

Requiem aeternam dona ei, Domine, et lux perpetua luceat ei.

(Tuomo Pekkanen)

Nuntii Latini 6.4.2018

More episodes from Nuntii Latini