
Sign up to save your podcasts
Or


Hoc in acroamate chartulas varias, quas dum in seminario eram scripsi, lego et commentarium enarro. Chartulae erant scriptae ut meipsum ad examina praeparem, vel ut propriam lectionem spiritalem melius in mente tenerem. Ergo de rebus et philosophicis et spiritalibus sunt.
In hoc acroamate breviter ac summatim a prioribus dictis narrans incipio; et a generalioribus linguarum discendarum beneficiis incipiens ad particularia beneficia linguae latinae discendae procedo.
Linguam latinam per totam culturae occidentalis historiam intertextam assero, fideliterque occidentalem culturam concomitare. Omnibus ergo qui culturae occidentalis naturam intelligere velint, linguam latinam studendam esse dico.
Specialia beneficia linguae latinae pro Catholicis quoque enumero.
His specialibus beneficiis enumeratis, ad alium modum considerandi me verto. Linguam latinam multifarie ab hodiernis europaenis linguis differre simul et aliis modis non differre, sed assimilandam esse assero, et ergo, quoddammodo linguam latinam simul et alienissimam et familiarissam hodiernis culturis assero.
Hoc in acroamate an sit bonum linguam latinam rogo, et affirmans bonum esse, quaero causas cur sit bonum linguam latinam discere. Incipio dicens de causis cur sit bonum quamcumque discere linguam, et procedo considerans cur secundam linguam discere quoque bonum sit, et naturam linguarum considero, philosophizoque de philosophia linguarum paululum.
In hoc acroamate explano positionem Suarezianam de principio individuationis.
Excerptis a Suarez hic inveniuntur:
https://archive.org/details/rpfranciscisuare25suar/page/150/mode/1up
Quas legi in hoc acroamate:
“omnem substantiam singularem, neque alio indigere individuationis principio praeter suam entitatem, vel praeter principia intrinseca quibus ejus entitas constat. Nam, si talis substantia, physice considerata, simplex sit, ex se et sua simplici entitate est individua; si vero sit composita, verbi gratia, ex materia et forma unitis, sicut principia entitatis ejus sunt materia, forma et unio earum, ita eadem in individuo sumpta sunt principia individuationis ejus; illa vero cum sint simplicia, seipsis individua erunt.”
[...]
[…] mihi tamen videtur omnium clarissima, et tam ipsum quam fere alios in eam tandem incidere quia revera non potest fundamentum unitatis ab ipsa entitate distingui.”
[...]
Neque enim satis est dicere, non eamdem naturam realiter contrahi, sed eamdem formaliter; nam haec identitas formalis, prout in re esse potest, solum est similitudo quaedam, quae supponit realem distinctionem, et consequenter individuationem eorum quae similia dicuntur; prout vero concipitur per modum unitatis, non est unitas realis, sed rationis tantum per denominationem a conceptu mentis, ut postea dicemus.
[...]
Unde illa distinctio, quae intelligitur inter rationem communem abstracte intellectam, et individuum, solum est rationis, quia illa natura ut sic nullibi est, nisi objective in mente. Quod si quis illam vocet distinctionem formalem, quia aliam definitionem concipit mens de homine ut sic, et aliam de Petro, facit quaestionem de voce; quia, quod ad rem spectat, illa distinctio non ita est in re, ut in Petro vel Paulo intelligantur illa ex natura rei distincta, vel compositionem in re facere, ut ostensum est.
Series de principio individuationis continuatur et in hoc acroamate de haecceitate, vel positione Scotistica dissero.
Fontes, de quibus mentionem feci in acroamate:
https://www.logicmuseum.com/wiki/Authors/Duns_Scotus/Ordinatio/Ordinatio_II/D3
https://archive.org/details/bub_gb_ht9z3CcAw_8C/page/272/mode/1up
https://plato.stanford.edu/entries/medieval-haecceity/
https://archive.org/details/bub_gb_XF2ngxMsLlsC/page/n159/mode/1up
Propriam formulam ad intelligandam notionem haecceitatis:
Haecceitas: principium intrinsecum, irreducile, dans ut sit individuum, vel contrahens naturam communem, ut sit «haec»; dansque id quod a naturā specificā habet unitatem minorem numerali ut et unitatem habeat numeralem; anima humana licet dat formam specificam ut id quod compositum est animā et corpore sit humanum, tamen anima propriam habet haecceitatem- anima tamen non est composita formā specificā et haecceitate, sed est una, tamen formaliter distingui possunt haecceitas et forma specifica in anima.
In hoc acroamate iterum dissero de principio individuationis et de propria excogitata mutatione Thomisticae positionis.
Dissero de principio individuationis. Thomisticam opinionem introduco et objectiones enarro.
In primo episodio de naturā hujus novi podcasti breviter dissero. De causa cur constitui ut novum podcastum conderem, de subjecto vel de materia, quae per decursum acroāmatis tractabitur, de odo procedendi, paululumque de nomine hujus podcasti deque meipso eloquor.
From the publisher's feed