Nuntii Latini

diē 25º mēnsis Iānuāriī


Listen Later

Seditiō in Venetiolā orta

Diē Lūnae nōnnullī mīlitēs Venetiolānī quattuor magistrātus cēperant et sēditiōnem concitāverant.  Mīlitibus comprehēnsīs cīvēs Venetiolānī coepērunt spontē congregārī et in tyrannidem Nīcolāī Madūrō reclāmāre.  In cīvitāte Bolivar dictā statua Hugōnis Chavez, antecessōris Nīcolāī, est combusta.  Incertum autem est an adversāriī possint cōgere Nīcolāum tyrannidem dēponere, nam Russīs, Cūbānīs, Sīnēnsibus adiuvantibus ille multōs, quī ad factiōnēs sibi oppositās pertinēbant, comprehendit, torsit, in exilium exēgit.  Iōannes tamen Guaidō, princeps senātūs populārī suffrāgiō electī sed propter tyrannī voluntātem auctōritāte exūtī, palam ausus est Nīcolāō obsistere et praedicāre sē prōpraesidem esse; ille favōre fruitur gentium fīnitimārum, immō fere omnium novī orbis terrārum praeter Mexicum et Cūbam.

Clādes in Mexicō facta

In Mexicō ad nōnāgintā interfectī sunt et quinquāgintā vulnerātī, cum petroleum fūrārentur dē ductō punctō.  Dēficit enim petroleum nōnnullīs in regiōnibus, postquam Andrēās Manuēl Lopēsius Operātor, novus praeses Mexicānōrum, coepit ductūs iubere claudendōs quō facilius aliī fūrēs, vidēlicet opificēs oleāriī pecūniā corruptī, dēprehenderentur.  Praeses autem mortuōs fūrēs nōn culpat, sed pristinōs magistrātūs quī paupertātem fovērent et cīvēs aliōquin honestōs cōgerent ad extrēma suscipienda. Necesse enim est Lopēsiō Operātōrī ex alterā parte lēgibus observandīs et nocentibus cīvibus reprimendīs salūtem populī tuērī, sed etiam ex alterā parte pauperēs sublevāre atque ergā suōs cīvēs ūtī misericordiā.

Germānī et Gallī foedus iciunt

Aquīsgrānī Angela Merkel cancellāria Germānōrum et Emmanuēl Macron præses Gallōrum novum fœdus signāvērunt, quō artius illæ gentēs vinculīs amīcitiæ dēvincerentur.  Utraque gēns prōmīsit sē alteram, sī ea oppugnāta esset, esse dēfēnsūram; alteram sē cōnsultūram ut ambo ūnā vōce in negōtiīs exterīs agerent; etiam sermōnem alterīus suīs juvenibus trāditum īrī, quō facilius cīvēs utrīusque gentis inter sē colloquī possent.  Foedere factō dixit Emmanuēl Macron eōs, quī oblīviscerentur quantī momentī reconciliātiō inter Gallōs et Germānōs habenda esset, sēmet ipsōs facere coniūrātōs in facinora praeteritī temporis.  Metuunt autem nōnnullī, nē, Britannīs dē Ūniōne Eurōpaeā sublātīs, Gallī Germanīque in omnibus rēbus concordēs suam voluntātem in aliās gentēs Eurōpaeās nōlentēs impōnere possint, quārē Donaldus Tusk, praesēs Eurōpaeī Conciliī monuit plūs concordiae inter paucās nōn praeferendum esse concordiae totīus Eurōpae.  Dūcibus foedus intrā cūriam Aquīsgrānī signantibus, forīs Gallī et Germānī tunicīs galbīnīs indūtī in utrumque magistrātum reclāmāvērunt.

Dulciola dē mediō sublāta

Quotannīs paulō ante festum diem Sanctī Valentīnī vēnumdantur parva dulciola in formam cordis facta et brevissimīs sententiīs amātōriīs īnscripta.  Quī commerciō dulciolōrum student, referunt hæc īnscripta corcula solēre mēnse Februāriō etiam maiōre in pretiō esse quam theobrōma seu socolātam.  Sed Necco, societās quæ ea dulciola vendiderat, annō bis millēsimō duodēvīcēsimō dēcoxit.  Annō proximō, id est bis millēsimō vīcēsimō, altera societās Spangler nōmine dēnuō vendet amātissima illa corcula amātōria.

Hortāmur auditōrēs, ut Nuntiōs Latīnōs Bremēnsēs auscultent apud societatem radiophonicam Radio Zwei dictam.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

417 Listeners

The Briefing with Albert Mohler by R. Albert Mohler, Jr.

The Briefing with Albert Mohler

8,536 Listeners

Radio Ambulante by My Cultura, Radio Ambulante and iHeartPodcasts

Radio Ambulante

4,424 Listeners

Latinitium — Latin literature, history, and expressions by latinitium.com

Latinitium — Latin literature, history, and expressions

65 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

90 Listeners

Conversations That Matter by Jon Harris

Conversations That Matter

1,073 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,793 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

25 Listeners

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast) by Leandros Corieltauvorum and Josep Barcinonensis

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast)

19 Listeners

Litterae Latinae Simplices by Litterae Latinae Simplices

Litterae Latinae Simplices

19 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

16 Listeners

Culture Cuddles: Love and Life Abroad by Uyen Ninh, German Husband (to be)

Culture Cuddles: Love and Life Abroad

184 Listeners

Daily Latin by Cristo Australis

Daily Latin

6 Listeners