Nuntii Latini

diē duodecimō mēnsis Māiī


Listen Later

Novus Pontifex Maximus Leō

Robertus Prevost, Sicagēnsis, creātus est Pontifex Maximus ecclēsiae Rōmānae ac Leō ēius nōminis quartus decimus vocābitur.  Leō prīmus est Americānus, quī est ad pontificātum maximum prōmōtus.  Diē Sōlis ōrātiōnem Ītalicē habuit, quā verbīs pontificis Franciscī, in cūius locum successerat, ūsus est cum dīceret tertium tōtīus mundī bellum iam gerī sed articulātim, in diversīs certāminibus; sē autem precārī mīrāculum pācis mundō condōnātum īrī.

Indūtiae inter Indōs et Pakistāniānōs factae

Magistrātūs Americānī indūtiās fēcērunt inter Indōs et Pakistāniānōs, quī bellum inter sē gerere coeperant.  Graviter enim omnibus metuendum est nē bellum atomicum inter illās gentēs concitētur. 

Dē pāce inter Russōs et Ūcrāīnēnsēs conciliandā

Vladimīrus Pūtin, praeses Russōrum, diē Sōlis Ūcrāīnēnsibus magistrātibus colloquia Cōnstantīnopolī habenda dē pāce compōnendā prōposuit.  Russī enim dīcunt sē velle causās bellī tollere et, quam indūtiās  ad tempus facere, diutīnam potius pācem compōnere.  Volodimīrus Zelensky, praeses Ūcrāīnēnsium, dīxit sē parātum esse cum Pūtin Cōnstantīnopolī congredī, postquam summus magistrātus Americānus palam iusserat eum statim cōnsentīre.

Captīvus līberātus

Hodiē Edan Alexander, cīvis Americānus quem latrōnēs Hamas dictī captīvum tenēbant, līberātus est, ut bona fīdēs dēmonstrārētur et grātia summī magistrātūs Americānōrum conciliārētur.  Magistrātūs enim Americānī feruntur gestīre, ut fīnis in bellum inter Isrāēlītās et Palaestīnōs gestum impōnātur, atque clam Isrāēlītās rectē cum Palaestīnīs colloquī.

Pacta commerciālia

Magistrātūs Americānī Britannīque nuntiāvērunt pactum, quō commercium inter suās gentēs prōmōvērētur.  Britannī igitur portōria sua dēminūtūrī sunt et faciliōrem aditum mercī Americānae praebitūrī.  Americānī vērō portōrium decimae partis exigent in pleramque mercem Britannicam praeter chalybem et aluminium impositum. 

Sīnēnsēs porro cum Americānīs nōn sine fructū colloquuntur Genēvae in Cōnfoederātiōne Helveticā, ut commercium quam anteā aequius inter sē prōmōveātur.  Wang Xiaohong, Sīnēnsium praefectus pūblicae secūritātī, missus est quī colloquiīs interesset, quod ōminārī vidētur Sīnēnsēs dīligentius quam anteā cōnsīderāre Americānōrum querellās dē illicitō venenī, ut fentanylī, commerciō cohibendō.

Latrōnēs Hāītiānī dēsignātī

Magistrātūs Americānī Hāītiānōs latrōnēs, et Viv Ansanm et Gran Grif appellātōs, dēsignāvērunt auctōrēs terrōris, quibuscum prohibētur nē quis Americānus commercium habeat, atque in quōs reprimendōs licet magistrātibus Americānīs extraordināriam auctōritātem exercēre.  Mille et sescentī Hāītiānī hōc annō occīsī sunt, cum latrōnēs reliquiās reīpūblicae iam ēvērsae expīlārent.

Principēs senātūs Colombiānōrum

Suprēmī iūdicēs Colombiānōrum poscunt Īvānum Name, principem superiōris camerae senātūs, et Andrēam Calle, principem īnferiōris camerae senātūs, in iūs vocandōs crīmine corruptiōnis.   Feruntur pecūniam accēpisse eō nōmine, ut lēgēs, quas cupīvit Gustāvus Petrō praesēs reīpūblicae ferrī, cūrārent ferendās.

Comitia in Rōmāniā habita

Populāribus suffrāgiīs dēnuō in Rōmāniā numerātīs, Geōrgius Simion, populārium partium, duās quīntās partēs tulit.  Abhinc autem sex mēnsēs Callinīcus Georgescū, factiōnis dextrae, in eōdem certāmine victor ēvāserat, sed jūdicēs certāmen abrogāvērunt, victoriam Georgescū surripuērunt, eundem etiam candidātum iterum ambīre vetuērunt.  Quam ob rem Jacobus Vance, vicepraeses Americānus, est contrā abrogātiōnem voluntātis populāris populāribus suffragiīs rīte expressae invectus.  Quibus factīs, Geōrgius Simion, in locum Callinīcī Goergescū substitūtus, victoriam etiam māiōrem tulit.   Itaque duodēvīcēsimō diē mēnsis Māiī Geōrgius Simion certābit cum Nicūsōre Dan, ut praeses creētur.

Macron, Merz, Starmer nōn cum cōcaīnō dēprehēnsī

Diurnāriī Gallicī strēnuissimē negant Emmanuēl Macron praesidem Gallōrum, Frederīcum Merz cancellārium Germānōrum, Ceirum Starmer ministrum prīmārium Britannōrum, deprehēnsōs esse cum cōcaīnō.  Nam dum trēs illī iter trāmine ferriviāriō in Ūcrāīnam faciunt, diurnāriī repentīnam irruptiōnem in currum fēcērunt, ubi summī magistrātūs ūnā ad mēnsam sedēbant.  Deinde Frederīcus Merz, cum chartās quāsdam ā se mōvisset et aliquid inopīnātum sub illīs conspexisset, nōn minimum cochlear cōcaīnō per nārēs hauriendō aptum, quod nōnnullīs falsē vidēbatur, sed bacillum potius ad pōtiōnem miscendam vultū turbātō cēlāvit.  Quod Emmanuēl Macron cum animadvertisset, ipse nōn album cōcaīnī fasciculum, ut mendācēs et malevolī dictitant, sed innocentem mappam dextrā manū arreptam paulisper et ineptē sub sinistrō cubitū cēlāvit antequam ad sinistram manum etiam ineptius trānstulit quō commodius post sē abiceret.  Diurnāriī igitur Gallicī, quōrum acta “Līberātiō” īnscrībuntur, negant sē quidquam in hūius reī imāginibus invenīre quod suspīciōsum esse videātur.  Diurnāriīs vērō Britannīs Germānīsque nōn operae pretium rem strenuē negāre vidētur, cum nēmō aut Starmer aut Merz, ut hominēs hilaritāte aliēnōs, cōcaīnō umquam abūsōs esse crēdere posse videātur.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

432 Listeners

The Briefing with Albert Mohler by R. Albert Mohler, Jr.

The Briefing with Albert Mohler

8,491 Listeners

Radio Ambulante by My Cultura, Radio Ambulante and iHeartPodcasts

Radio Ambulante

4,397 Listeners

Latinitium — Latin literature, history, and expressions by latinitium.com

Latinitium — Latin literature, history, and expressions

64 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

88 Listeners

Conversations That Matter by Jon Harris

Conversations That Matter

1,047 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,743 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

15 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

25 Listeners

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast) by Leandros Corieltauvorum and Josep Barcinonensis

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast)

17 Listeners

Litterae Latinae Simplices by Litterae Latinae Simplices

Litterae Latinae Simplices

19 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

16 Listeners

Culture Cuddles: Love and Life Abroad by Uyen Ninh, German Husband (to be)

Culture Cuddles: Love and Life Abroad

179 Listeners

Daily Latin by Cristo Australis

Daily Latin

2 Listeners