Nuntii Latini

diē duodēvīcēsimō mēnsis Octōbris


Listen Later

Isrāēlītae contrā Coetum Omnium Gentium

Coetus Omnium Gentium diē Sōlis nuntiāvit sua statīva castra in Libanō posita ab Isrāēlītīs esse violāta.  Mīlitēs enim Omnium Gentium in Libanum annō millēsimō nōningentēsimō duodēoctōgēsimō ductī erant, quī latrōnēs expellerent et pācem tuerentur; nihilōminus latrōnēs grassābantur, quārē Isrāēlītae merīdiōnālem partem Libanī annō millēsimō nōningentēsimō secundō captam usque in saeculum vīcēsimum prīmum occupāvērunt et bellum ibi annō bis millēsimō sextō contrā latrōnēs gessērunt.  Isrāēlītae igitur dīcunt mīlitēs Omnium Gentium officium mandātum numquam gessisse, itaque ē Libanō dedūcendōs esse.  Acriter autem in Isrāēlītās propter impetum in mīlitēs Omnium Gentium factum invecta est Georgia Melōnī, ministra prīmāria Ītalōrum, ut cūius gēns multōs mīlitēs pācis tuendae causā mīsisset.

Isrāēl Katz, Isrāēlītārum minister rēbus externīs praepositus, diē Sōlis iterum nuntiāvit esse interdictum nē Antōnius Guterres, secretārius generālis Coetūs Omnium Gentium, ut persōna nōn grāta, in Isrāēlītārum fīnēs intrāret.  Guterres enim Isrāēlītīs vidētur nimis in Persās et Palaestīnōs prōnus.

Diē autem Iōvis nuntiātum est Iāhiam Sinwar, novum praefectum latrōnum Hamas dictōrum, quī etiam fōns et orīgo fuisse dīcitur cōnsiliī, quō abhinc annum audax impetus in Isrāēlītās factus sit, occīsum esse.  Quō interfectō, aliī latrōnēs Hezbollah dictī referunt sē māius acriusque bellum in Isrāēlītās gestūrōs; Hamas autem nīhil dīxit.

SpaceX et Mechazilla

SpaceX, prīvāta societās quae onera hominēsque in aetherem fert, novum vehiculum “Starship” dictum ēmīsit et prīmam missilis partem recēpit novō atque inaudītō modō.  Nam prīma pars vehiculī, quae aliās partēs prōpellit, suō mūnere functa et ad terram dēscendēns capta est magnīs forcipibus, “Mechazilla” dictīs.  Secunda autem pars vehiculī in mare Indicum dēlapsa est ibi, quō erat dēstināta.  “Starship” sīve “Nāvis Stellāris” maxima est rochēta (sīve missile) quam hominēs usque fabricāvērunt; ēius prōpositum est hominēs ad Lūnam et Martem ferre.

Italī aliēnigenās in Albaniam dēportant

Ītalī coepērunt virōs aliēnigenās, quī in Ītaliam sine licentiā migrāre cōnantur, in Albaniam dēportāre.  Ibi enim Ītalōrum impēnsū castra munīta sunt, ubi peregrīnī virī tenēbuntur donec aut iūs asȳlī in Ītaliā accipiant aut suīs gentibus reddantur.  Sēdecim peregrīnī, virī Bengālī et Aegyptiī, prīmī quī dēportantur, in Albaniam advēnērunt diē Mercuriī.

Indī et Canadēnsēs lēgātōs invicem expellunt

Diē Iovis magistrātūs Canadēnsaes Indōrum lēgātōs sex, ut persōnās nōn grātās, expulērunt, cum lēgātī Indī Canadēnsibus vidērentur cōnspīrasse ad Sīchōs, ab Īndōrum magsitrātibus dissidentēs, percutiendōs.  Indī ipsī invicem Canadēnsium lēgātōs sex expulērunt.

Americānī diē Iōvis in iūs vocāvērunt Vikashum Iadav, ōlim speculātōrem Indicum, ut quī cōnsiliō praefuisse vidērētur Sīchum quendam Indōrum regiminī oppositum occidendī.  Iadav autem in Indiā manet, unde Americānī magistrātūs sperant sē posse eum poscere in dīciōnem suam reddendum.  Iadav enim fertur Nichilum Gupta conduxisse, quī sicāriī partem ageret; quī, ab Checīs comprehēnsus et in dīciōnem Americānōrum redditus, causam suam iam dīcit.

Gulielmus Payne diem obiit

Gulielmus Payne, quī in Britanniā annō bis millēsimō decimō cum Henrīcō Styles aliīsque puerīs symphōniacīs conjunctus gregem mūsicum condidit “One Direction” appellātum, diē Iovis Bonaēropolī dē maeniānō dēversōriō dēlapsus periit.  Vīxit annōs triginta et ūnum.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Philosophize This! by Stephen West

Philosophize This!

15,213 Listeners

The Slow Newscast by The Observer

The Slow Newscast

162 Listeners

The MeidasTouch Podcast by MeidasTouch Network

The MeidasTouch Podcast

50,228 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,045 Listeners

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen by Frankfurter Allgemeine Zeitung

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen

14 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners