Nuntii Latini

diē nōnō mēnsis Octōbris


Listen Later

Pugna in mercātōrēs venēnī geritur

Secundum cartam senātuī diē Iōvis datam, praeses Americānus cēnset rempūblicam contrā mercātōrēs illicitī venēnī pugnāre, quae pugna nōn in aliēnās gentēs sed in latrōnēs gerātur.  Quae verba cautē ēliguntur: nam vērum bellum nōn praesidī sed senātuī licet indīcere.  Praesidis autem iussū trēs vel plūrēs celōcēs, quae feruntur venēnō onerātae esse, ā nautīs Americānīs iam mersae sunt et ad septendecim hominēs Venetiolānī interfectī, quī narcotromocratae sīve latrōnēs tam venēnum quam terrōrem adhibentēs fuisse dīcuntur.  Diē Veneris autem nautae Americānae quartam nāvem dēmersērunt. Ambigitur utrum liceat praesidī imperāre, ut nautae mīlitēsque Americānī aliēnās narcotromocratās interficiant.  Et in hāc ambiguitāte latent īnsidiae: nam doctī hominēs quī sēnsum commūnem metiuntur referunt tālem pugnam in mercātōrēs venēnī gerendam ā plērīsque cīvibus approbārī, unde factiōnī magistrātibus oppositae perīculōsum sit praesidis cōnsilium improbāre. 

Terror Mancuniī

Mancuniī in Britanniā Jihad Al-Shamie, vir Britannūs triginta et quinque annōs nātus, raedam suam in synagōgam Iūdaeōrum, quī tunc sanctissimum altārum feriārum diem expiātiōnis agēbant, illīsit et veste displōsīvā, ut vidēbātur, indūtus cultrōque armātus coepit hominēs percūtere, donec custōdēs pūblicī manuballistīs armātī fīnem in ēius impetum imposuērunt.  Praeter Al-Shamie duo aliī hominēs interfectī sunt, quōrum ūnus ā custōdibus pūblicīs cāsū occīsus est, et aliī sunt vulnerātī.  Custōdēs pūblicī nunc operam dant, ut causam hūius impetūs intelligant, sed etiam monent tromocratīam patrātam sibi vidērī, id est, impetum factum esse ut terror cīvibus incuterētur; aliōs virōs duōs ūnamque fēminam esse comprehēnsōs, quī tromocratīam parārent.

Archiepiscopa Cantuariēnsis

Diē Veneris Sarah Mullally, episcopa Londoniēnsis, est ab ecclēsiā Anglicā creāta archiepiscopa Cantauriēnsis.  Ecclēsia Anglica, quae scandalīs quatitur, etiam acriter divīsa est inter factiōnem sinistram, quae in Britanniā pollet, et factiōnem dextram, quae est Africāna et māior.  Inde questus est episcopus Nigeriānus, virum dēbuisse archiepiscopum creārī, cum oportēret fēminās virīs obtemperāre. 

Nova ministra prīmāria Iāpōnum

Sanae Takaichi diē Saturnī facta est dux maximae factiōnis in rē pūblica Iāpōnum, unde vērīsimile vidētur eam ministram prīmāriam fūtūram Iāpōnum.  Prīma erit fēmina quæ Iāpōnibus praesit.  Dīxit ipsa sē dē victōriā adeptā nōn laetārī, quippe quae potius difficilem labōrem esset susceptūra.

Novissimus minister prīmārius Gallōrum

Sebastiānus Lecornū creātus est novissimus minister prīmārius Gallōrum, quī et quīntus erit inter biennium, et septimus ex eō tempore quō Emmanuēl Macron ad clavum et gubernācula ascenderat reīpūblicae.

Minister prīmārius Gallōrum magistrātū sē abdicāvit

Sebastiānus Lecornū, novissimus minister prīmārius Gallōrum, diē Lūnae magistrātū sē abdicāvit.

Tabulārium Cōrēānum combustum

Tabulārium ēlectronicum “G-Drive” dictum, ubi opera pūblica reīpūblicae Cōrēae Merīdiōnālis conservābantur, exarsit, neque exempla monumentōrum exstant.  Quīnta pars omnium documentōrum, quae ad rempūblicam gerendam facta erant, est dēlēta neque ullō modō reciperārī potest.  Monent igitur magistrātūs, nōn fierī posse ut rātiōnēs expensōrum acceptōrumque senātuī hōc mēnse reddantur.  Diē Iovis magistātus quīdam tabulāriō reficiendō praepositus, cūius nōminis ūna tantum littera “A” diurnāriīs relāta est, sē ex altō praecipitāvit.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Philosophize This! by Stephen West

Philosophize This!

15,213 Listeners

The Slow Newscast by The Observer

The Slow Newscast

162 Listeners

The MeidasTouch Podcast by MeidasTouch Network

The MeidasTouch Podcast

50,228 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,045 Listeners

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen by Frankfurter Allgemeine Zeitung

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen

14 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners