Nuntii Latini

diē prīmō mēnsis Novembris


Listen Later

Comitia Americāna

Comitia in Americā diē Martis habēbuntur ut magistrātūs senātōrēsque ēligantur.  Acriter igitur certātur inter Donaldum Trump, ōlim praesidem, et Camalam Harris, vice-praesidem, quī summum magistrātum sibi ambiunt, quamquam quibusdam in rēbus cōnsentīre videntur. Uterque enim dīcit sē velle mūrum inter Americum et Mexicum dūcere, ac tribūtum, quod in stipem grātiās agendī causā datam impōnitur, abrogāre.  Uterque etiam praecipit victoriā ab alterō reportātā lībertātem cīvium pessum ītūram.   Neuter autem poterit sine senātū agere, cūius camerārum, nunc inter factiōnēs dīvīsārum, utraque comitiīs habitīs poterit aut cum praeside stāre aut eī obstāre.

Suffrāgia combusta

In Vasintōniā et Oregōniā cīvitātibus Americānīs, ad quingenta suffrāgia, in sitellīs commūnibus dēposita, combusta sunt.  Nam vīr quīdam ignōtus refertur īnstrūmenta incendiāria sitellīs affixisse.  Quōrum īnstrūmentōrum reliquiae titulōs ferunt quī īnscrībuntur “Līberā Gāzam.”  Ferē omnēs cīvēs Vasintōniēnsēs Oregōniēnsēsque solent suffrāgia ferre aut per cursum pūblicum aut tabellīs in commūnēs sitellās, instar arcārum cursuālium, dēpōnendīs, unde ā magistrātibus colliguntur.

Comitia Iāpōnica

Comitiīs ā Shīgerū Ishibā novō ministrō prīmāriō indictīs, suffrāgiīs lātīs numerātīsque, videntur factiōnēs regnantēs, vidēlicit Ishibae factiō Līberālis et Populāris ac sociāta Komeitō, sīve Justitia, factiō Buddhistica et populāris, esse ā cīvibus vehementer pūnītae.  Incertum est quae factiō possit in novum regimen ascīscī.  At comitiīs habitīs septuāginta et trēs fēminae sunt in senātum conscrīptae, quī numerus est in memoriā Iāpōnum maximus.

Novus dux Hezbollae

Hac hebdomade, princeps latrōnum et dux terrōrem prōmōventium, quī nōmen “Hezbollah” in sē imposuērunt, est Naim Qassem regulus.  Praeteritā enim hebdomade Hashem Safieddine, tunc dux, interfectus est ab Isrāēlītīs, et superiōre hebdomade Hassan Nasrallah praefectus interfectus erat.  Dīxit Qassem, quī sūdōre vēlātus ōrātiōnem Bērȳtī habēbat, etiam dūcibus interfectīs bellō nōn esse dēsistendum.

Imbrēs Hibērēs

Propter magnam procellam, quae in Hispaniam imbres ventōsque intulit, ad ducentēs hominēs feruntur mortem obiisse, ac multī aliī dēsīderantur.  Pontēs viaeque inundātiōne sunt abreptae, cum vis pluviārum, quae tōtum annum accipī solet, intrā octō hōrās in Valentīnā commūnitāte incidisset.

Cōrēānī in Russiā

Speculātōrēs Americānī referunt ad decem mīlia mīlitum esse ab Cōrēānīs Boreālibus in Russiam missōs, quī Kurscham regiōnem, quam Ūcrāīnēnsēs invāserant, prō Russīs recuperārent. Choe Son Hui, ministra prīmāria Cōrēānōrum Boreālium, dīxit suōs auxilium Russīs usque ad victoriam lātūrōs.

Castra Boliviāna capta

In Boliviā hodiē castra mīlitum prope Cochabambam urbem in mediā Boliviā sunt capta ā latrōnibus, quī videntur Evō Morālēs, ōlim praesidī, favēre.  Diē Sōlis Morālēs dīxit hominēs quōsdam dē magistrātibus missōs cōnātōs esse sē occīdere.  Bolivia dīvīsa est inter fautōrēs pristinī praesidis et fautōrēs Ludovīcī Arce, novī praesidis.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

417 Listeners

The Briefing with Albert Mohler by R. Albert Mohler, Jr.

The Briefing with Albert Mohler

8,536 Listeners

Radio Ambulante by My Cultura, Radio Ambulante and iHeartPodcasts

Radio Ambulante

4,424 Listeners

Latinitium — Latin literature, history, and expressions by latinitium.com

Latinitium — Latin literature, history, and expressions

65 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

90 Listeners

Conversations That Matter by Jon Harris

Conversations That Matter

1,073 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,793 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

25 Listeners

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast) by Leandros Corieltauvorum and Josep Barcinonensis

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast)

19 Listeners

Litterae Latinae Simplices by Litterae Latinae Simplices

Litterae Latinae Simplices

19 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

16 Listeners

Culture Cuddles: Love and Life Abroad by Uyen Ninh, German Husband (to be)

Culture Cuddles: Love and Life Abroad

184 Listeners

Daily Latin by Cristo Australis

Daily Latin

6 Listeners