Hodiē, quintō decimō diē mēnsis Novembris, Britannia adhūc est in Eurōpā, et Boris Johnson adhūc praeest Britannīs, sed comitia duodecimō diē mēnsis Decembris habēbuntur.
Bōlivia ēversa
Īvānus Mōrālēs, quī ter creātus erat praeses Bōliviēnsium et quartum, secundum suōs, ēlectus erat, diē Sōlis magistrātum dēposuit. Quī suffrāgia in comitiīs nuper habitīs lāta numerābant, Mōrālēs rettulerant victōrem, sed reclāmātōrēs in viīs et lēgātī Societātis Cīvitātum Americānārum fraudem dēnuntiāverant. Diē igitur sōlis, Mōrālēs paucās hōrās postquam nova comitia habenda nuntiāverat, ūnā cum nōnnullīs aliīs magistrātibus officiīs sē abdicāvit, hortantibus dūcibus tam custōdum pūblicōrum quam mīlitum. Mōrālēs ipse dīxit sē coactum esse fugere propter exercitum, quī rempūblicam ēverteret; diē Martis in asȳlum ā Mexicānīs datum cōnfūgit. Mōrālēs, quī prīmus ēlectus est annō bis millēsimō sextō, diūtius quam ullus alius, quī hodiē clavum ullīus Americānae reīpūblicae tractat, exercuit auctōritātem. Inde ortae sunt difficultātēs: nam annō bis millēsimō sextō decimō ex plēbiscītō interdictum erat nē quis tertium crearētur praeses, quod tamen plēbiscītum Mōrālēs suāsit iūdicibus abrōgāre, quō diūtius ipse regnāret. Nunc vērō vidētur Johanna Añez Chavez, vice-praeses senātūs, pūblicam auctōritātem in Bōliviā prō tempore exercēre.
BRICS in Brasiliā conveniunt
Diēbus Mercūriī et Iōvis in Brasiliā summī magistrātūs Brasiliae, Russiae, Indiae, Sīnārum, Africae Merīdiōnālis, quae cīvitātēs compendiāriō nōmine BRICS vocitantur, congressī sunt quī dē commerciō augendō et dē salūte commūnī colloquerentur. Jair Bolsonārō, praeses Brasiliae, quī ōlim vidēbātur metuere nē Sīnēnsēs tōtam Brasiliam emerent, nunc amīcum salutāvit Xī Jinping, perpetuum dictātōrem Sīnēnsium, atque ūnā cum Xī affirmāvit Brasiliam Sīnāsque vinculīs commerciī fortibus esse coniunctās.
Imperātor Iāpōnum cum deā est epulātus
Diē Iōvis Nārūhītō, imperātor Iāpōnum, candidīs vestibus indūtus noctem ēgit cum Āmātērāsū Ōmīkāmī deā sōlārī, quam inter abavōs numerat. Quamquam Hīrōhītō avus et imperātor dīvīnitāte est post bellum contrā Americānōs gestum prīvātus, rītus tamen, quō imperātor cum deā cēnat, fierī pergit. Septimā igitur hōrā in templum intrāvit imperātor, ubi multa cibōrum genera, ut orȳzam et holera et piscēs, inter trīgintā et duās patellās querceās dīvīsit, deinde precātus est ut suī cīvēs pāce fruerentur et cum deā est epulātus. Rītus tertiā hōrā mātūtīnā est perfectus.
Hongcongia ardet
In Hongcongiā reclāmātiōnēs, quae quinque mēnsēs durant, ingravēscunt. Custos pūblicus quīdam manuballistā suā reclāmātōrem ūnum et vīgintī annōs nātum graviter vulnerāvit in vīcō Sae Wan Hō dictō. Alter birotā automatāriā vectus sē in gregem reclāmantium praecipitāvit. Ex alterā parte vir septem et quinquāgintā annōs nātus, quī fertur cum reclāmātōribus rixātus, vīvus est combustus. Oeconomia Hongcongiae usque in recessiōnem contrahitur, et studiōrum ūniversitātēs praelectiōnēs suspendere sunt coactae, cum discipulī sagittīs pīlīsque armātī arcēs sibi mūnīrent et pyrobola petroleāria parārent. Carrie Lam, Hongcongēnsibus praefecta, dīxit reclāmātōrēs hominum inter ipsōs societātem coniunctiōnemque dēlēre, itaque habendōs esse pūblicōs hostēs. In actīs diurnīs, quae Tempora Globī appellantur et prō Sīnicā parte saepius loquuntur, ēditōrēs existimāvērunt sē nōn posse inter reclāmātōrēs et latrōnēs, quī prō Chalīfātū Islamicō proelia gerunt, internōscere.
Comitia Hispānica
Comitia iterum habita sunt in Hispāniā, quippe ubi factiōnēs nescīvissent inter sē regimen compōnere. Cum quartum inter quattuor annōs comitia indicta sint, vidētur cīvēs taedēre dē senātōribus identidem et frustrā ēligendīs: nam pauciōrēs quam quattuor ē quīnīs cīvēs suffragia sua candidātīs dedērunt. Vox et Factiō Populāris, quae ad dextrās partēs spectant, longē plūrēs senātōrēs habēbunt quam habuērunt, cum Factiō Cīvium