Nuntii Latini

diē quīntō decimō mēnsis Octōbris


Listen Later

Dēclārātiō Kunmingēnsis
In Kunming urbe Sīnēnsī necnōn etiam per ordinātra, lēgātī centum gentium cōnsēnsērunt tam ea, quae ē terrā gignuntur, quam animālia quae aut in terrā ambulant aut per caelum volitant aut magnō in marī natant, esse cōnservanda.  Nullam tamen mēnsūram seu rātiōnem cōnservātiōnis statuērunt nec mētas ad quās magistrātus senātōrēsque spectārent, ut scīrent sē rectum cursum ad dīversitātem omnium viventium cōnservandam tenēre.
Kurz abdīcat
Sebastiānus Kurz, cancellārius Austriae, diurnāriōrum corruptōrum accūsātus, diē Saturnī coactus est summō magistrātū sē abdīcāre.  In ēius locum successit Alexander Schallenberg, ēiusdem factiōnis Populāris, quae ūnā cum Viridibus pergit in cūriā Austriacōrum pollēre.  Kurz vērō in senātū manēbit et perget conciliō principālī interesse.  Custōdēs pūblicī suspicantur ēius iussū ac nutū pecūniam pūblicam diurnāriīs tribūtam esse ut opiniō ēius factiōnis bona in actīs diurnīs divulgārētur.
Lībanus 
Per tōtum Lībanum vīs ēlectrica omnīnō dēfēcit diē Sōlis.  Multās iam hebdomadēs vīs ēlectrica paucīs tantum hōrīs singulīs diēbus suppeditātur, sed auctum pretium petroleī et dēminūta potestas nummōrum, quōs regimen parum stabile circumfert, facultātem fōmentī emendī tandem superāvērunt.  Hieme appropinquante rogātur an Lībanus sit antesignānus vīrium per tōtum orbem terrārum dēficientium, cum Eurōpaeī et Sīnēnsēs, vel etiam Americānī quī abhinc annum potuērunt iactāre sē mercātū absolūtōs posse vim ēlectricam et petrōleum sibi suppeditāre, nunc pretia fōmentī videant aucta.
Tsai Ing-wen lībertātem dēfendit
Tsai Ing-wen, praeses Reīpūblicae Sinēnsis in Formōsā īnsulā sitae, negāvit sē suamque patriam umquam cessūram Sinēnsibus communistīs prementibus, neque esse quī posset cōgere Formōsēnsēs viam sequī illam quam Xi Jinping dux Sinēnsium communistārum nuper in ōrātiōnibus exposuisset.  Nam Sinēnsēs terrae continentis falsē dictitant Formōsam īnsulam esse prōvinciam suam nec līberam rempūblicam.  Mīlitēs porrō Americānī electī et classicī iam annum Formōsae versantur ubi mīlitēs Formōsēnsēs novissimīs armīs et modīs bellandī exerceant: itaque, sī Sinēnsēs conātī sint īnsulam vī capere, in perīculum veniant mīlitēs Americānī.
Senātor Britannus interemptus
Dāvīd Amess, quī ex annō millēsimō nōningentēsimō octōgēsimō tertiō senātor fuit factiōnis dextrae in Commūnium camerā Britannōrum, est in ecclēsiā, ubi cum cīvibus congrediēbātur, cultrō percussus.  Vixit annōs ūndēseptuāginta.
Baetylus in domum dēlapsus
In Columbiā Britannicā baetylus seu saxum āerium caelitus dēlapsum est nōn solum in aedēs sed etiam in lectum fēminae dormientis, quae fragōre experrecta invēnit saxum prope caput inter cervīcālia iacēns.  Doctī virī Ūniversitātis Calgariēnsis quī tālia phaenomena pervestigant referunt duōs baetylōs eā nocte dēcidisse in parvō oppidō Aureō, quod dīcitur, montibus circumdatō, quod tria mīlia hominum incolunt.
Fīnēs aperientur
Post ūndēvīgintī mēnsēs, quōs clausī sunt fīnēs inter Americam et Canadam et Mexicum, regimen Americānum nūntiāvīt fīnēs mox apertum īrī etiam illīs, quī voluptātis causā peregrīnārī vellent.  Quod maximī momentī mercātōribus Bellinghamēnsibus habētur, ut quī Canadēnsibus exclūsīs magnum lucrum perdiderint.
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,023 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners