Nuntii Latini

diē tertiō decimō mēnsis Martiī


Listen Later

Hodiē est decimus tertius diēs mēnsis Martiī et ultimus diēs scholārum hiemālium, sed omnēs scholae nunc ēlectronicīs ratiōnibus habentur propter perīculum morbī.  Proximā hebdomade discipulī probātiōnēs subībunt, deinde ōtiō duārum hebdomadum fruentur ante vernāle tempus acadēmicum.
Novum vīrus corōnātum
Quārantēna indīcta est in cunctōs Ītalōs, nē nova luis corōnāta per tōtam terram triumphet.  Populus enim Ītalicus aetāte prōvectior est quam aliae gentēs Eurōpaeae, et morbus ille novus, quamvīs in iuvenēs mītior, inter senēs tamen crūdēlissimē grassātur.  Fūnera nuptiaeque interdīcuntur; theātra et palaestrae et piscīnae et mūsēa et ecclēsiae clauduntur; ferē omnis publica vītae pars et societas coniunctiōque hūmānitātis tolluntur, nē propinquitas corporum luī facultātem commeandī praebeat.  Rōmae etiam sacerdōtēs nullam missam pūblicē faciunt.  Nīcolāus Zingarettus, Latiō praefectus, et Albertus Cirius, Pedemontiō praefectus, inter aegrōtōs numerantur. 
Quārantēna, quod nōmen apud recentiōrēs auctōrēs medicōs necnōn etiam in regulīs monachōrum legitur, est spatium temporis quō aliquis tenētur ab aliīs sēiunctus: poenārum causā inter monachōs, in arte vērō medicīnā nē morbus possit ab aegrōtantibus in sānōs mānāre nēve etiam lātius serpat.  Quārantēna Ītaliae usque in diem tertiam mēnsis Aprīlis dūrābit.
Arabēs Saudiānī, quippe ad quōs morbus pervēnisset, iam interdixērunt nē quis Magnam Meschītam vīseret, ubi est Kaaba, aedificium Mahōmētānīs sanctum.
In Sīnārum prōvinciā Fujian dictā dēversōrium, ubi in quārantēnā tenēbantur hominēs novō vīrō corōnātō afflictī, collapsum est; atque in ruīnīs septuāgintā hominēs sunt sepultī, quōrum ad quinquāginta sunt servātī, decem prō certō periērunt.  Adhūc pervestigātur causa, ob quam aedificium corruit.  Ad tria mīlia Sīnēnsium novā lue periērunt.
Canadēnsēs referunt ministrum prīmārium, Justīnum Trudeau, cum Sophia Gregoria uxōre sēclūsum, quia illa vīrō corōnātō labōrāre experīmentō sit dēmonstrāta.
In Vasintōniā cīvitāte, ubi ad triginta hominēs, ferē omnēs senēs, occubuērunt, metus lātius celeriusque quam morbus serpit.  Occidentālis studiōrum Ūniversitas Vasintōniēnsis omnēs scholās per rēte ūniversāle docēbit ferē ad fīnem mēnsis Aprīlis.
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

3,033 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners

Rara avis by Rara avis

Rara avis

13 Listeners