Sign up to save your podcasts
Or
Hī sunt Nuntiī Latīnī Vasintōniēnsēs, quī in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī collēgērunt ac recitant Victōria et Līber et Lībertās et Gavīnus. Hodiē est tertius diēs mēnsis Aprīlis et, feriīs actīs, vernāle incipit spatium acadēmicum.
Sub marī terra prope Formōsam īnsulam est vehementer mōta, quō factō in īnsulā ipsā nōnnulla aedificia corruērunt, ac novem hominēs periērunt. Mōtus terrae, cūius vīs supra septimum gradum Richteriānum ascendisse putātur, etiam in Sīnīs est perceptus.
Damascī in Sȳriā, aedificium, quod pars fuerat sēdis lēgātiōnis Persārum, est ab Isrāēlītīs solō aequātum. Inter aliōs, Mahōmētus Rēza Zahēdī, præfectus Persārum mīlitum ēlectōrum, et ēius adiūtor sunt interfectī.
Dīna Boluarte, praeses Perūviānōrum, diē Saturnī negāvit sē magistrātum dēpositūram, postquam custōdēs publicī et accūsātor pūblicus domum suam excusserant ut cognōscerent, an illa hōrologia possidēret. Nam diurnāriī quīdam retulerant eam hōrologia habēre pretiōsa, quod Boluarte ipsa nōn negat—immo hōrologia etiam apertē gerit—quamquam nōn dīcit, unde hōrologia habeat. Boluarte septima praeses est Perūviānōrum quae creāta est intrā sex annōs; mōs enim est Perūviānīs praesidēs in carcerem condere. Quārē Perūviānī etiam carcer praesidiāle habent, quod annīs recentiōribus est praesidum plēnum. Sex ministrī diē Lūnae muneribus suīs subitō abdīcāvērunt.
Factiōnēs politicae Maliēnsium regimen mīlitāre, quod annō bis millēsimō vīcēsimō rempūblicam ēverterat, rogāvērunt, quando comitia dēnuō habenda essent. Promittēbat enim exercitus prīmum intrā duōs annōs, deinde mēnse Februāriō hūius annī, sē comitia populō restitūtūrum. Nunc vērō rogantibus quando arma tōgae cēdant, nullum datur respōnsum.
Samuēl Bankman-Fried, mēnse Novembre fraudis et interversiōnis damnātus, ut quī octāgiēns milliēns centēna mīlia dollārōrum furātus esset, vigintī quinque annōs vinculīs pūblicīs tenēbitur. Antequam dēprehensus est, Bankman-Fried nōtissimus cōnatus erat vidērī sectātor novae philosophiae “efficācis hūmānitātis” quae iūvenēs hortātur, ut quam maximam pecūniam ipsī lucrentur quam sīc largiantur aliīs, ut illī merērī videantur. Kaplan autem praetor causae praefectus dīxit sub speciē falsae illīus “hūmānae” largitiōnis et fraude furtōque ūsum Bankman-Fried temptāvisse senātōrēs magistrātūsque corrumpere.
Christīna Kotek, summa magistrātus Oregōniēnsium, novam lēgem probāvit, quā iterum prohibētur nē quis possideat venēna illicita, ut opium cocaīnam methamphetamīnum. Plēbis scītū enim Oregōniēnsēs annō bis millēsimō vīcēsimō crīmen sustulērunt, ut ūsus venēnī esset medicīs potius curāndus quam magistrātibus pūniendus, sed ex eō tempore multī Oregōniēnsēs venēnīs illicitīs moriuntur, dum paucī venēnō addictī ad bonam valētūdinem medicōrum auxiliō restituuntur.
Iōsēphus Lieberman, ōlim senātor Americānus factiōnis sinistrae et strenuus fautor bellī in Iraquiam gestī, diem obiit. Vīxit annōs octōginta et duōs.
Richardus Serra, sculptor Americānus et postmodernus quī et “poēta ferrī” vocitābātur, diem obiit. Inter ēius opera numeratur Triangulum Wrightiānum, quod in Occidentālī studiōrum Ūniversitāte Vasintōniēnsī stat prope aedēs artium machinālium. Vīxit Serra annōs octōginta et quīnque.
4.8
2424 ratings

429 Listeners
18 Listeners
8,491 Listeners
1,661 Listeners
15 Listeners
86 Listeners
3,739 Listeners
28 Listeners
15 Listeners
12,328 Listeners
22 Listeners
17 Listeners
16 Listeners
2 Listeners