Nuntii Latini

diē trīcēsimō mēnsis Māiī


Listen Later

Collīsiō Liverpoliī

Liverpoliī in Britanniā Paulus Doyle, vir quīnquāginta et trēs annōs nātus, raedam suam in turbam hominum dīrexit, quī pompam in honōrem gregis pedilūsōrum celebrābant.  Incertum est, an Doyle illicitīs medicāmentīs ēbrius fuerit.  Ad octōginta hominēs vulnerātī sunt, quōrum septem in valētūdināriō manent.

Percussiō Hamburgī

Hamburgī in Germāniā duodēvigintī hominēs vulnerātī sunt ā fēminā ūndēquadrāgintā annōs nāta et cultrō armāta.  Custōdēs pūblicī referunt eam sibi vidērī potius mente captam quam factiōsam vel causā quādam politicā mōtam.

Carolus in Canadā

Carolus ēius nōminis tertius, rex nōn sōlum Britannōrum sed etiam Canadēnsium, Canadam diē Martis visitāvit, quam rempūblicam dīxit fortem esse ac līberam.  Dīxit porrō mundum perīculōsiōrem et minus certum sibi vidērī quam ullō aliō tempore post secundum bellum omnium gentium.  Prīmus autem est rēx quī post septuagintā annōs inaugurātiōnī senātūs Canadēnsium praesēns praefuerit.

Uganda et Germānia

Exercitus Ugandae negāvit sē futūrum auxilium mīlitibus Germānīs aut dātūrum aut ab illīs acceptūrum, propter Matthaeum Schauer lēgātum Germānōrum, quem accūsant reī pūblicae subvertendae.  Germānī autem negant sē quidquam vel agere vel ēgisse ad rem pūblicam Ūgandēnsium subvertendam; negant porro suōs mīlitēs esse cum Ūgandēnsibus in ullā rē commūnī coniūnctōs.

Trāmen Araguae in Argentīnā cohibitum

Patrīcia Bullrich, Argentīnōrum ministra secūritātī pūblicae praefecta, diē Iōvis nūntiāvit duodecim hominēs, quī putantur in grege coniūrātōrum “Trāmine Araguae” dictō sociātōs esse, comprehēnsōs esse suspiciōne latrōciniī.  Dīxit porrō eōs impetūs fēcisse in macella et tabernās fabrōrum, tam sclopīs quam armīs displōsīvīs, quibus nōnnullōs interfēcissent.  Magistrātūs tam Argentīnī quam Americānī existimant Trāmen Araguae cōnārī terrōrem cīvibus incutere; magistrātūs autem Venetiōlānī, unde latrōnēs oriuntur, asseverant coniūrātiōnem annō bis millēsimō vīcēsimō tertiō esse excīsam.

Laesae Māiestātis

Magistrātūs Siamēnsēs causam laesae māiestātis, cūius crīmine reus erat Paulus Chambers, professor scientiae politicae et cīvis Americānus, dīmīsērunt, postquam Chambers profectus est.  Siamīā enim lēgēs omnium gentium strenuissimās habet, quibus dignitātem regis ēiusque familiae tuentur.  Chambers ipse dīxit sē rēgiam familiam semper magnā cum reverentiā coluisse.  Verba autem, propter quae Chambers reus factus est, neque ab illō scripta sunt, neque in Siamīā sed Singapūrae, neque ad rēgem ipsum attinēbant sed ad factiōnēs tam mīlitum quam custōdum pūblicōrum, quae inter sē rixārentur.

Macrōn nōn ab īrātā uxōre caesus

Palātium Ēlysium negāvit Emmanuēl Macrōn, praesidem Gallōrum, ab uxōre esse caesum.  Nam, statim postquam iānua aperta erat āeroplānī, in quō stābat Macrōn, in cōnspectū diurnāriōrum subitō uxōris manus apparuit quae faciem praesidis pepulit vel trūsit; quō factō Macrōn, cum diurnāriōs per apertam iānuam animadvertisset, surrīsit et suam manum iactāvit ut diurnāriōs salūtāret.  Deinde, dum Macron et uxor scālīs dē āeroplānō descendunt, uxor recūsāvit nē bracchium ēius tenēret.  Palātium autem, quod prīmum negāvit quidquam factum esse, nunc, cum imāginēs divulgātae sint, negat praesidem caesum esse ab īrātā uxōre, sed coniugēs amantēs inter sē amanter lūsisse.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Grammar Girl Quick and Dirty Tips for Better Writing by QuickAndDirtyTips.com

Grammar Girl Quick and Dirty Tips for Better Writing

2,842 Listeners

In Our Time by BBC Radio 4

In Our Time

5,536 Listeners

The Art of Manliness by The Art of Manliness

The Art of Manliness

14,249 Listeners

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

429 Listeners

Learn French with daily podcasts by Choses à Savoir

Learn French with daily podcasts

981 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

90 Listeners

Slow German by Annik Rubens

Slow German

433 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,899 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Litterae Christianae by Litterae Christianae

Litterae Christianae

13 Listeners

Gone Medieval by History Hit

Gone Medieval

1,840 Listeners

Journal en français facile by Français Facile - RFI

Journal en français facile

175 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen by Frankfurter Allgemeine Zeitung

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen

11 Listeners

Cicero Podcasts by Cicero – Magazin für politische Kultur

Cicero Podcasts

6 Listeners