Nuntii Latini

diē ūndēvīcēsimō mēnsis Aprīlis


Listen Later

Ecclēsia Cathedrālis Combusta

Lutetiae Parīsiōrum nōtissima ecclēsia cathedrālis Nostrae Dominae arsit. Flammae novem hōrās fervērunt. Nōbilēs et potentēs, inter quōs numerantur Bernardus Arnault et Franciscus Henrīcus Pinault, iam opēs prōmittunt, quibus damna sarciantur atque ecclēsia reficiātur. Emmanuēl Macron, praeses Gallōrum, dīxit sē velle ecclēsiam nōn sōlum redintegrāre sed etiam pulchriōrem facere, et omnia intrā quinque annōs absolvere. Clādēs, quamvīs mala, nōn tamen inaudīta est in Galliā. Mēnse enim Martiō, ecclēsia Sanctī Sulpiciī, quam nulla ecclēsia Lutetiāna nisi illa Nostrae Dominae magnitūdine superat, dētrīmentum est flammīs passa, et annō bis millēsimō duodēvīcēsimō bīnae ecclēsiae singulīs diēbus in Galliā sunt ab hominibus violātae.

Bellum cīvīle in Libyā ortum

In Libyā geritur bellum cīvīle. Nam ex annō bis millēsimō ūndecimō, quō Gallī aliīs gentibus suāsērunt Muammārum Gaddāfī tyrannum Libycōrum esse dēbellandum, nulla rēs pūblica potest auctōritātem exercēre tōtam per terram, sed Libya inter factiōnēs et latrōnēs potius dīvidēbātur. Sed Khalīfa Haftar, cīvis Americānus quī negōtia clandestīna diū ēgit, exercitum in Libyā sibi comparāvit et sē praebuit imperātōrem aliīs factiōnum dūcibus longē callidiōrem. Nunc igitur intrā paucōs diēs ēius exercitus ad portas Tripolitānās pervēnit et conātur regimen Tripolitānum, quod favōre Ūnītārum Nātiōnum fruitur, vincere. In coetū illārum Ūnītārum Nātiōnum, Russī vetuērunt nē Concilium Sēcūritātī Tuendae iubēret Khālīfam Haftar dēsinere bellum in regimen Tripolitānum gerere. Praesidium porrō Americānum, quod lēgātōs Tripolī tuēbātur, dēductum est, nē Americānī mīlitēs inter factiōnēs proeliantēs venīrent.

Ākīhītō et Mīchīkō

Ākīhītō, imperātor Iāpōnicus, et Mīchīkō uxor, quī sexagintā annōs in mātrimōniō coniuguntur, sollemnem memōriam nuptiālis diēī celebrāvērunt. Nam diē decimō mēnsis Aprīlis, annō millēsimō nōngentēsimō ūndēsexāgēsimō nuptiās fēcērunt. Ākīhītō prīmus est imperātor quī plēbēiam dūxit; Mīchīkō uxor etiam fidem profitētur Rōmānam. Dīxit Ākīhītō, vōce amōre tremulā, sē sincērās grātiās agere Imperātrīcī, quae ōlim populāris esset sed dignāta esset sēcum vītae viam metīrī et sexāgintā annōs ministrāre tam famīliae imperiālī quam populō Iāpōnicō. Mēnse Aprīlī exeunte Ākīhītō sē imperiō est abdicātūrus, quō tempore saeculum Heisei, seu “pācis ūniversālis,” explētum erit et novum saeculum, Reiwā, id est “pulchrī concentūs,” incipiet, cum Nārūhītō fīlius ad imperium vēnerit.

Britannia adhūc est in Eurōpā

Britannī, quī secundum pactum dē Ūniōne Eurōpaeā dēscītūrī erant mēnse Martiō exeunte, adhūc in Ūniōne manent, cum senātus Britannōrum nēscit cōnsentīre dē cōnsiliīs Brexeundī. Itaque post dēlīberātiōnes quinque hōrārum constituērunt summī magistrātūs Eurōpaeōrum “flextēnsiōnem” seu dīlātiōnem cum condiciōne Britannīs offerre. Licēbit Britannīs in Ūniōne manēre usque ad fīnem mēnsis Octōbris, dummodo intersint comitiīs senātōriīs tōtīus Eurōpae mēnse Māiō habendīs. Monuit Donaldus Tusk, praeses Ūniōnis, nē Britannī tempus tererent. Senātus autem Britannōrum suffrāgia identidem ac frustrā tulit dē variīs cōnsīliīs dēscīscendī, nec liquet, an possit ullum cōnsilium capere ante mēnsem Novembrem.

Dē miseriīs Venetiolānīs

Cīvēs Venetiolānī in miseriās nostrā aetāte inaudītās illapsī sunt. Carent enim vī electricā, cibīs, aquā, medicāmentīs. Nam regiminis incūriā neglegentiāque pūblica opera ad vim electricam gignendam et pūram aquam cīvibus suppeditandam adeō dētrīta sunt, ut saepe dēficiant. Neque incolumia ēvāsērunt opera ad dūcendum petrōleum, quō forīs vendendō Venetiola saeculō vīcēsimō adeō flōruit ut inter dītissimās novī orbis gentēs habērētur: nam vix tertia pars ēius copiae petrōleī, quae vīcēsimō saeculō exeunte in Venetiolā prōdūcēbātur, hodiē prōdūcī potest. Dīvīsī porrō sunt cīvēs inter duōs dūcēs, quōrum uterque profitētur sē lēgitimum

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

The Rest Is Politics by Goalhanger

The Rest Is Politics

2,955 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

19 Listeners