Nuntii Latini

diē vīcēsimō quartō mēnsis Māiī


Listen Later

Terror Lugdūnī
Lugdūnī ad tredecim hominēs, inter quōs etiam puer tenerā aetāte numerātur, vulnerātī sunt cum disrupta esset arca fragmentīs ferreīs et māteriā displōsīvā farta quam ante pistrīnum relīquit vir birotā vectus.  Nēmo culpam illīus facinoris sibi vindicāvit, sed Emmanuēl Macron praeses Gallōrum id dīxit esse impetum, et accūsātōrēs publicī suspicantur latrōnēs terrōrem prōmōventēs esse culpandōs.
Tumultus in regimine Austriacō
Vindobōnae tumultus ortus est inter sociātās factiōnēs quae Austriam regunt.  Nam Henrīcus Christiānus Strache, vice-cancellārius et praefectus factiōnī lībertātī prōmovendae, coactus est sē officiīs abdicāre cum in lūcem editum est spectāculum testāmentārium quō ostenditur Strache in Hispāniā mēnse Iūliō prōmīsisse mulierī cuidam, quae professa est sē neptem esse praedīvitis et praepotentis magnātis Russicī, prō dōnīs prīvātīs publicum et lucrōsum negōtium redditum irī.  Corruptō vice-cancellāriō āmōtō, Sebastiānus Kurz, cancellārius quī in factiōne populārī conscrībitur, etiam dēmōvit Herbertum Kickl, ministrum internīs negōtiīs praefectum et particepem factiōnis lībertātī, nē posset ille obstāre quin quaestiō dē corruptēlā atque in factiōnem lībertātī ferrētur.  Quō factō omnēs aliī ministrī ēiusdem factiōnis sē muneribus abdīcāvērunt et discidium inter factiōnem lībertātī et factiōnem populārem coēgit nova comitia mēnse Septembrī habenda indīcī, sed factiōnēs cancellāriō oppositae nunc cogitant in Kurz ferre senātōriam sententiam nullīus confidentiae, quā tōtum regimen dissolvātur.
Senātus Ruthēnōrum dissolvendus
Vladimīrus Zelenskius, histriō comicus quī creātus est praeses Sarmatārum, in primā suā ōrātiōne nuntiāvit senātum dissolvendum ut populus posset novōs senātōrēs ēligere suffrāgiīs ferendīs.  Alterum porrō histriōnem quī ad summum magistrātum prōmotus erat, vidēlicet Ronaldum Reagan olim praesidem Americānōrum, laudāvit, repetēns verba ēius “Regimen impedīmenta nostra nōn superāre: sed regimen esse nōbis impedīmentō.”  Etiam hortātus est aliōs magistātūs nē suam imāginem in scriptōriīs, ut mos erat, sed fīliōrum potius imāginēs suspenderent, quās intuerentur et cōnsīderārentur quotienscumque aliquid esset constituendum.  Ex alterā parte senātōrēs iam cōnantur inter sē cōnsociārī ut prohibeant nē senātus dissolvātur nēve suffrāgia ad novōs senātōrēs faciendōs ferantur.  Intereā Vladimīrus Groysman minister prīmārius sē munere abdīcāvit.
Missilia Persica in aliās gentēs mittuntur
Arabēs Saudiānī referunt sē duo missilia Persica, quam rebellēs Houthiānī mīserint, suprā Meccam intercēpisse ac dēlēvisse.  Houthiānī autem negant sē cōnatōs esse Meccam, quā urbe nulla ā Mahometānīs habētur sanctior, oppugnāre.  Deinde in Najrān urbe, prope Iemenīam, ubi Houthiānī bellum intestīnum gerunt, āēroplānum automatum et armātum, quāle Persae Qasef K-2 perhibent, armāmentārium excīdit.  Etiam in Iraquiā missile Persicum Katyūsha dictum cecidit in regiōne viridī colōre dēsignātā prope sēdem lēgātōrum Americānōrum.  Putantur Kata’ib Hezbollah, latrōnēs quī terrōrem prō Persīs prōmōvent, esse culpandī.  Lēgātī autem iam dēductī erant ex aedibus propter indicia quae speculātōrēs congesserant dē impetibus ā Persīs sociīsque eōrum in Americānōs aliōsque faciendīs.
Praeses Americānōrum in Iāpōniā
Donaldus Trump, praeses Americānōrum, in Iāpōniam iter fēcit, ut nōn sōlum Shinzō Ābē, ministrum prīmārium et Donaldō amīcissimum, visitāret, sed etiam Nārūhītō: nam Trump prīmus est magistrātus aliēnae terrae quī hospitiō fruātur novī illīus imperātōris.  Etiam prīmus erit praeses Americānus quī certāmen athlētārum mōre Iāpōnicō, quī 相撲 dīcitur, luctantium spectet.  Trump ipse fertur luctāmine dēlectārī et annō bis millēsimō septimō interfuit spectāculīs scaenicīs Americānīs, in quibus histriōn ēs fingunt sē luctārī dum fābulās agunt amīcitiae ultiōnisque.  Diē porrō Memōriālī, quō Americānī solent mīl
...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

418 Listeners

The Briefing with Albert Mohler by R. Albert Mohler, Jr.

The Briefing with Albert Mohler

8,482 Listeners

Radio Ambulante by My Cultura, Radio Ambulante and iHeartPodcasts

Radio Ambulante

4,406 Listeners

Latinitium — Latin literature, history, and expressions by latinitium.com

Latinitium — Latin literature, history, and expressions

66 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

87 Listeners

Conversations That Matter by Jon Harris

Conversations That Matter

1,063 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,755 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

25 Listeners

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast) by Leandros Corieltauvorum and Josep Barcinonensis

ἑλλήνισον! (An Ancient Greek Podcast)

19 Listeners

Litterae Latinae Simplices by Litterae Latinae Simplices

Litterae Latinae Simplices

19 Listeners

Rem Tene! by Rem Tene!

Rem Tene!

16 Listeners

Culture Cuddles: Love and Life Abroad by Uyen Ninh, German Husband (to be)

Culture Cuddles: Love and Life Abroad

179 Listeners

Daily Latin by Cristo Australis

Daily Latin

6 Listeners