Nuntii Latini

diē vīcēsimō quīntō mēnsis Aprīlis


Listen Later

Impetus in Casmīriā

Postquam vigintī et sex virī erant diē Martis in Indicā Casmīriā occīsī, Indī coepērunt Pakistānōs culpāre, cum duōs eōrum, quōs Indī suspicantur strāgem fēcisse, putārent esse Pakistānōs.  Inde fit, ut Indī prohibeant, nē quis trāns fīnēs ē Pakistāniā in Indiam trānsgrediātur, atque foedus, quō aquam cum Pakistānīs partiuntur, suspenderint.  Nam Casmīriam prōvinciam, quae inter Indōs et Pakistānōs iacet, utraque gēns sibi arrogāre adeō cupit, ut bellum annīs praeteritīs bis gestum sit; nunc vērō eaedem gentēs arma atomica possident.  Pakistānī porrō dīcunt Indōs, sī aquam foedere pactam et prōmissam sibi dēnegāverint, casum bellī praebitūrōs.

Batāvī Persārum lēgātum arcessunt

Magistrātūs Batāvī Persāsum lēgātum arcessīvērunt.  Nam speculātōrēs Batāvicī, AIVD sīve Generāle Explōrātiōnis et Secūritātis Officium dictī, duōs Persās comprehendērunt Harlēmī, quī ibi Siamācum Tahmasbī, cīvem Persicum, percūtere cōnātī essent.  Quōrum sicāriōrum ūnus etiam putātur Matrītī abhinc duōs annōs cōnātus esse Alexium Vidal-Quadras occīdere, conditōrem Vōcis factiōnis Hispanicae, ut quī saepe in Persās invectus esset.  Neque hoc inaudītum: nam annō bis millēsimō ūndēvīcēsimō Batāvī duōs lēgātōs Persicōs expulērunt postquam sicāriī nonnullōs regiminī Persārum oppositōs interfēcerant.

Sīnēnsēs ad astra volant

Shenzhou, sīve “vehiculum caeleste,” ēius nōminis vīcēsimum, in caelum missum est ā Sīnīs et cum stātiōne caelestī, quam Sīnēnsēs comparāverant et Tiangong appellant, est connexum.  

Dux Russicus interfectus

Iaroslav Moskalik, inter dūcēs exercitūs Russcī numerātus, occīsus est Moscuae.  Nam praeter autoraedam ambulābāt, quae subitō disrupta est ā sīcāriō adhūc ignōtō.

Pigmenta et Saccharum

Robertus Kennedy minor, Americānus minister salūtī tuendae praepositus, nuntiāvit societātēs, quae cibōs parant, cōnsēnsisse pigmenta ē petroleō facta abolēre et colōribus nātūrālibus ūtī.  Kennedy enim cibōs culpāre solet artificiālēs, quibus morbī, ut obēsitās et diabētēs et aegrotātiō cordis, alantur.  Porrō dīxit Kennedy saccharum esse venēnum, atque Americānīs necesse esse  scīre saccharum esse venēnum.  

Quattuor autem cīvitātēs, vidēlicet Arcānsia et Illinoesia et Iōva et Nebrasca, epistolās mīsērunt magistrātibus totīus reī pūblicae Americānae, quibus postulārent nē līcēret pauperibus cibōs saccharī plēnōs, ut dulciola pōtūsque spūmāntēs, pūblicō impēnsō consequī.  Nonnullī oppositī, ut societātēs quī mercem saccharī plēnam faciunt venduntque, contrādīcunt, metuentēs nē prohibitiō pauperēs stigmate sīve nōtā īnfāmiae afflīgat.

Nīcolāus Schwab exauctōrātus

Nīcolāus Schwab, conditor Tōtīus Orbis Forī Oeconomicī et quinquāgintā quattuor annōs eīdem Forō praefectus, diē Lūnae mūnere sē abdīcāvit.  Forum illud opportūnitātem praebet dītissimīs prīvātīs cīvibus ac principibus magistrātibusque, ut Tavaī in Alpibus Helveticīs ūnā colloquantur, quam ob causam in suspiciōnem vēnit inter populārēs, quī metuunt nē in Forō cōnsilia capiantur ad pauperēs opprimendōs.  Forum ipsum refert sē pervestigāre, an Schwab uxorque pecūniā Forī abūsī sint; quod Schwab ipse nēgat, dīcēns sē diffāmārī.

Φραγκίσκος ἐτελεύτησεν

ἡμέρᾳ Σελήνης ὁ Φραγκίσκος, ὁ μέγας τῆς τῶν Ῥωμαίων ἐκκλησίας ἱεροφάντης, ἐτελεύτησεν τὸν βίον.  ἔζησε ὁ Φραγκίσκος ἔτη ὀγδοήκοντα καὶ ὀκτώ.

...more
View all episodesView all episodes
Download on the App Store

Nuntii LatiniBy Discipuli Occidentalis Studiorum Universitatis Vasintoniensis

  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8
  • 4.8

4.8

24 ratings


More shows like Nuntii Latini

View all
Grammar Girl Quick and Dirty Tips for Better Writing by QuickAndDirtyTips.com

Grammar Girl Quick and Dirty Tips for Better Writing

2,842 Listeners

In Our Time by BBC Radio 4

In Our Time

5,536 Listeners

The Art of Manliness by The Art of Manliness

The Art of Manliness

14,249 Listeners

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen by DW

Langsam Gesprochene Nachrichten | Audios | DW Deutsch lernen

429 Listeners

Learn French with daily podcasts by Choses à Savoir

Learn French with daily podcasts

981 Listeners

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners by Satura Lanx: a podcast to learn Latin, in Latin.

Satura Lanx - Latin language and literature for beginners

90 Listeners

Slow German by Annik Rubens

Slow German

433 Listeners

Advisory Opinions by The Dispatch

Advisory Opinions

3,899 Listeners

Secunda Mensa by Secunda Mensa

Secunda Mensa

17 Listeners

Litterae Christianae by Litterae Christianae

Litterae Christianae

13 Listeners

Gone Medieval by History Hit

Gone Medieval

1,840 Listeners

Journal en français facile by Français Facile - RFI

Journal en français facile

175 Listeners

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun by Latinitas Animi Causa

Latinitas Animi Causa: Latin for Fun

26 Listeners

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen by Frankfurter Allgemeine Zeitung

F.A.Z. Frühdenker - Die Nachrichten am Morgen

11 Listeners

Cicero Podcasts by Cicero – Magazin für politische Kultur

Cicero Podcasts

6 Listeners