Join me and Chun Liu of Peking University for an online workshop reading Ovid’s Heroides, July 15-20, 2020: http://blogs.dickinson.edu/dcc/2020/05/03/2020-ovid-heroides-online-workshop-announcement/
crēdidimus blandīs, quōrum tibi cōpia, verbīs;
crēdidimus generī nōminibusque tuīs; 50
crēdidimus lacrimīs—an et hae simulāre docentur?
hae quoque habent artēs, quāque iubentur, eunt?
dīs quoque crēdidimus. quō iam tot pignora nōbīs?
parte satis potuī quālibet inde capī.
Nec moveor, quod tē iūvī portūque locōque— 55
dēbuit haec meritī summa fuisse meī!
turpiter hospitium lectō cumulāsse iugālī
paenitet, et laterī cōnseruisse latus.
quae fuit ante illam, māllem suprēma fuisset
nox mihi, dum potuī Phyllis honesta morī. 60
spērāvī melius, quia mē meruisse putāvī;
quaecumque ex meritō spēs venit, aequa venit.
fallere crēdentem nōn est operōsa puellam
glōria. simplicitās digna favōre fuit.
sum dēcepta tuīs et amāns et fēmina verbīs. 65
dī faciant, laudis summa sit ista tuae!
inter et Aegīdās, mediā statuāris in urbe,
magnificus titulīs stet pater ante suīs.
cum fuerit Scīrōn lēctus torvusque Procrūstēs
et Sinis et taurī mixtaque fōrma virī 70
et domitae bellō Thēbae fūsīque bimembrēs
et pulsāta nigrī rēgia caeca deī—
hoc tua post illōs titulō signētur imāgō:
hic est, cuius amāns hospita capta dolō est.
dē tantā rērum turbā factīsque parentis 75
sēdit in ingeniō Cressa relicta tuō.
quod solum excūsat, sōlum mīrāris in illō;
hērēdem patriae, perfide, fraudis agis.
illa—nec invideō—fruitur meliōre marītō
inque capistrātīs tigribus alta sedet; 80
at mea dēspectī fugiunt cōnūbia Thrācēs,
quod ferar externum praeposuisse meīs.
atque aliquis ‘iam nunc doctās eat,’ inquit, ‘Athēnās;
armiferam Thrācen quī regat, alter erit.
exitus ācta probat.’ careat successibus, optō, 85
quisquis ab ēventū facta notanda putat!
at sī nostra tuō spūmēscant aequora rēmō,
iam mihi, iam dīcar cōnsuluisse meīs—
sed neque cōnsuluī, nec tē mea rēgia tanget
fessaque Bistoniā membra lavābis aquā! 90
Illa meīs oculīs speciēs abeuntis inhaeret,
cum premeret portūs classis itūra meōs.
ausus es amplectī collōque īnfūsus amantis
ōscula per longās iungere pressa morās
cumque tuīs lacrimīs lacrimās cōnfundere nostrās, 95
quodque foret vēlīs aura secunda, querī
et mihi discēdēns suprēmā dīcere vōce:
‘Phyllī, fac expectēs Dēmophoonta tuum!’
Expectem, quī mē numquam vīsūrus abistī?
expectem pelagō vēla negāta meō? 100
et tamen expectō—redeās modo sērus amantī,
ut tua sit sōlō tempore lāpsa fidēs!
Quid precor īnfēlīx? tē iam tenet altera coniūnx
forsitan et, nōbīs quī male fāvit, amor;
iamque tibi excidimus, nūllam, putō, Phyllida nōstī. 105
eī mihi! sī, quae sim Phyllis et unde, rogās—
quae tibi, Dēmophoōn, longīs errōribus āctō
Thrēiciōs portūs hospitiumque dedī,
cuius opēs auxēre meae, cui dīves egentī
mūnera multa dedī, multa datūra fuī; 110
quae tibi subiēcī lātissima rēgna Lycūrgī,
nōmine fēmineō vix satis apta regī,
quā patet umbrōsum Rhodopē glaciālis ad Haemum,
et sacer admissās exigit Hebrus aquās,
cui mea virginitās avibus lībāta sinistrīs 115
castaque fallācī zōna recīncta manū!
prōnuba Tīsiphonē thalamīs ululāvit in illīs,
et cecinit maestum dēvia carmen avis;
adfuit Allectō brevibus torquāta colubrīs,
suntque sepulcrālī lūmina mōta face! 120